Academica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
Haec forma[*](forma om. *d ) erat illis prima, a Platone tradita; cuius quas acceperim dissupationes[*](dissupationes Bai. disputat- *g*d ) si vultis exponam.'
Nos vero volumusinquam,
ut pro Attico etiam respondeam.
[*](ATT.)
Et recte quidem[*](quidem om. *d )inquit
respondes; praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.
[*](VA.) “Aristoteles igitur[*](igitur om. *d ) primus species quas paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus,[*](quas ... erat amplexatus pars codicum Non. p. 470 ) ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat,[*](ferret Ern. ) vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae; spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere.
Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea