Academica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur nec percipere ullo modo res eas quae subiectae sensibus viderentur, quod[*](quod *g quae *d ) essent aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset et [*](add. Ha.autReid) constans, ne idem[*](ne idem Man. eidem *g*d ) quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia. itaque hanc omnem partem[*](artem Non. )

p.14
rerum opinabilem[*](opinabilium Goer. ) appellabant;[*](itaque ... appellabant Non. p. 148 (opinabile)) [*](appellabat Non.?)

scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus[*](notionibus s? Lb. mot- *g*d ) atque rationibus. qua de causa definitiones rerum probabant et has ad omnia de quibus disceptabatur adhibebant; verborum etiam explicatio[*](explicari *g ) probabatur,[*](probatur *g ) id est qua de causa quaeque essent[*](esset m p px ) ita nominata, quam e)tumologi/an appellabant; post argumentis quibusdam[*](quibusdam om. *d ) et quasi rerum notis ducibus[*](et rer. not. quasi duc. Dav. ) utebantur ad probandum[*](ad prob. rursus accedit s ) et ad concludendum id quod explanari volebant. in qua[*](in quo Man. denique Mue. ) tradebatur omnis dialecticae[*](dialectica w ) disciplina id est orationis ratione conclusae;[*](conclusa rw ) huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae.