Academica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque esse[*](esse2 om. *g ) mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt[*](sint Mue. ) ei subiectae quasi prudentiam[*](providentiam Lb. ) quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea quae pertineant[*](pertinent r 1 wm ) ad homines; quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, interdum [*](interdum p 1, idem et item p m inter *g*d seriem causarum Pl. ) * * * quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non[*](no num p ) numquam quidem[*](quidem om. *g ) eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et[*](et s? Lb. haec *g*d ac Ha. ) necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.[*](fortunam — — quod multa eff. inopinata nobis ... causarum Lact. inst. 3, 29, 3, cf. ibid. 18 (ign. rerum atque caus.))

Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque. Quamquam oriretur a sensibus tamen non[*](non om. *g; tamen non in ras. p ) esse iudicium veritatis in sensibus. mentem volebant rerum esse[*](esse ereum ngf ) iudicem, solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset (hanc illi i)de/an appellabant,[*](appellabant *gw -labantur m 1 -lant pg ) iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere).