Academica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
Sed subiectam putant[*](putant x -at *d -abant *g ) omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta[*](efficat Turn. ) sint, quae tota omnia accipere possit[*](possit x -sunt *g -sint *dn ) omnibusque modis mutari[*](mutari s? Dav. -re *g*d ) atque ex omni parte eoque[*](eque *g eamque Chr. ) etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat. quae autem moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint.
et cum ita moveatur illa vis quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque[*](introque p in utroque w ) versetur, et materiam ipsam totam[*](totam ipsam *g ) penitus commutari putant et illa effici quae appellant qualia; e quibus in[*](in del. Dav. ) omni natura cohaerente[*](cohaerente *gp m x cohercente *d ) et continuata cum omnibus suis partibus unum[*](unum om. *d ) effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae[*](mat. par *g ) sit nullumque corpus. Partis autem esse mundi omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua