Academica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
Nos veroinquit Atticus;
quin etiam Graecis licebit utare cum voles, si te Latina forte deficient.[*](VA.)
Bene sane facis; sed enitar ut[*](ut in p 1 ) Latine loquar, nisi in huiusce[*](eiusce *gx ) modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis. qualitates[*](s cf. Mart. Cap. 5, 510) igitur appellavi quas poio/thtas Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum sed philosophorum, atque id in multis; dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur. et id quidem commune omnium fere est artium;[*](s. cf. fin. 3, 3 nat. deor. 1, 44 frg. inc. K 10 Hier. in Gal. 3, 26) aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda. quod si Graeci faciunt qui in his rebus tot iam saecla versantur, quanto id nobis magis[*](m. n. *d n. maius p p smn ) concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur.
'Tu vero' inquam
Varro bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut effecisti,[*](ut fecisti s uti f- RKl. ) sed etiam verborum.[*](VA.)
Audebimus ergoinquit 'novis verbis uti te auctore, si necesse erit.[*](erit *gpx est w )—earum igitur qualitatum sunt aliae principes
p.12
aliae ex his ortae. principes sunt unius modi et simplices; ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes. itaque aer (hoc[*](inde ab hoc rursus deest s hoc om. *d ) quoque utimur enim[*](enim iam Ha. ) pro Latino) et[*](et1 om. *d ) ignis et aqua et terra prima[*](primae s ) sunt; ex his autem ortae animantium formae earumque rerum quae gignuntur e terra. ergo illa initia et ut e Graeco vertam elementa dicuntur; e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram. quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare[*](singulares *gw ) eorumque quattuor quae supra dixi dissimile Aristoteles[*](Arist. cf. AKail diss. phil. Vind. 11, 90 ) quoddam esse rebatur.