Academica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
Ex hac descriptione[*](discr. mue. ) agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conservatione sui et in appetitione [*](add. Pl.) earum rerum quas natura praescriberet. hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorumque [*](add.w; anet magn.?) recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione[*](descriptione *d ) naturae; unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur. Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis[*](partis Wa. artis *g*d ) quam primam posui forma atque descriptio.
De[*](cf. Lact. inst. 7,3,1) natura autem (id enim sequebatur) ita dicebant[*](docebant *g ) ut eam dividerent in res duas, ut altera esset