Academica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
ergo haec animorum; vitae autem (id enim erat tertium) adiuncta esse dicebant quae ad virtutis usum valerent. Iam[*](nam Goer. ) virtus in[*](in1 et 2 om. *d ) animi bonis et in corporis cernitur et[*](et om. *d ) in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt. hominem enim[*](enim om. *d autem Mue. ) esse censebant quasi partem quandam[*](esse post quandam smn ) civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana[*](hum. communi IFGronovius observ. 3, 6 ) quadam societate. ac de summo quidem
atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere. id quidem non falso; est enim haec partitio illorum; illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum[*](tum Asc. dum *g*d ) appellarentur alios Peripateticos arbitrantur. communis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis videbatur,[*](videbatur Asc. uideatur *g*d uidetur gf ) adipisci quae essent prima in[*](prima in *gx in prima *d in del. Dav. ) natura quaeque ipsa per sese expetenda aut omnia aut maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur. itaque omnis illa antiqua[*](illa ant. *dn 1 f 2 ant. illa *g om. n ) philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam[*](etiam *gp et w ) corporis et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea.