Academica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
[*](VA.)
Pergamus igiturinquit,[*](inquit om. *gx ) 'quoniam placet. Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio[*](rat. phil. p 1 ) triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum[*](uerum et *d ) quid falsum quid rectum in oratione pravumve[*](prauumue accedit s ) quid consentiens[*](consentiens sit Goer. ) quid repugnet[*](repugnat s -ans s -ans esset Mue. ) iudicando.
Ac primum[*](primam *d ) illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum[*](summum illud psmn ) bonum quo omnia referrentur,[*](referrentur *d*g ) [*](-ere- *g ) constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura[*](omn. e nat. Om. *g ) et animo[*](anima *g ) et corpore et vita. corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem;
animi autem quae essent ad comprehendendam ingeniis[*](ingenii *g del. Man. ) virtutem idonea, eaque ab his in naturam et mores dividebantur. naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii; morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis[*](exerc. ass. *d ) partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia;[*](phil. ipsa *d ) in qua quod inchoatum est neque absolutum [*](add.xperfectumalii) progressio quaedam ad virtutem appellatur, quod autem absolutum, id est virtus, quasi[*](abs., virtus, id est q. Chr. ) perfectio naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una res optima.