Academica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta[*](constituta *g ) est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant. nam cum Speusippum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duo[*](duos p 2 p 1 p 2 rg 2 f c ) autem praestantissimo[*](praestatnissimos mn ) studio atque doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi
Quae quidem erat primo duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat. abundantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem[*](mihi uid. quidem *t*d transposuit m c (q. in ras. p)) videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque[*](fugiendarumque om. p ) partitio.
Sed quid ago' inquit
aut sumne sanus qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam[*](sus sum n 1 g 1 f (Minerua g 1) sum sus p 1?) ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet.
Tum Atticus
Tu veroinquit
perge Varro; valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.
Quid meinquam
putas, qui philosophiam iam professus[*](prof. iam *g ) sim[*](sim *dn sum *g ) populo nostro me[*](me om. *d ) exhibiturum.