Academica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus[*](omnibus *d ) omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de[*](de1 om. *d ) bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.
hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque[*](que om. px ) sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris,[*](pr. se m; praestarem p 1 (ceteris in ras.)) quod illi quae nesciant scire se putent,[*](putent *dn -ant *g ) ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se[*](se rem *g ) arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis[*](omnis *d. cf. Plato apol. 23 A Lact. ira 1, 6 s. epit. 35, 5 ) sapientia, non arbitrari sese[*](se gf ) scire quod nesciat. quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum[*](tantum Dav. ad Lact. epit. 37 tam *g*d tamen vel tum s ) in virtute laudanda et in hominibus[*](hom. omnibus *d o. h. s ) ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.