Academica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

Tum ille: 'Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. sed de te ipso quid est' inquit

quod audio?

Quanam
inquam
de re?

[*](VA.)

Relictam a te veterem Academiam
[*](Academiam Bentl. iam *g*d ) inquit,
tractari autem novam.

Quid ergo
inquam
Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. quamquam Antiochi magister Philo,[*](pholo *g ) magnus vir ut tu existimas[*](estimas vel ex(s)t- *g ) ipse, †negaret[*](negat Dav. negare solet Pl. ) in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit.

[*](VA.)

Est
inquit
ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit.
[*](scripsit gf )

[*](CIC.)

Immo vero et ista[*](ista s -am *g*d ) et totam veterem Academiam, a qua absum tam[*](absum tam x -iam g 2 ) [*](absuntam n absumptam pmn 1 ) [*](ass- wg 1 f ) diu, renovari a te nisi molestum est velim
, et simul
adsidamus
inquam
si videtur.

[*](VA.)

Sane istuc[*](istud *dn ) quidem
[*](quid est px ) inquit,
sum enim admodum infirmus. sed videamus idemne Attico placeat fieri a me quod te velle video.

Mihi vero
ille;
quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul videre satisne ea commode dici possint Latine?

Quae cum essent[*](essent gs ) [*](sint *g*d sunt s del. Gul. ) dicta, in conspectu consedimus omnes.

p.7