Academica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

Ego autem Varro[*](a. V. Pl. autem *d uarro *g ) (dicam enim ut res est), dum me ambitio dum honores dum causae, dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, animo[*](animo om. *d ) haec inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo; nunc vero et fortunae gravissimo percussus[*](perculsus x Lb. ) vulnere et[*](et om. *g ) administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico. aut enim huic aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum, aut etiam ad nostros cives erudiendos nihil utilius, aut si haec ita non sunt nihil aliud video quod agere possimus.

Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil

p.6
ut[*](ut in *g (ut nihil in g)) isdem de rebus Graeca[*](Graecia *d ) desideres;[*](desideres Ald. nep. -et *g*d ) et eandem quidem sententiam sequitur quam tu, nam Aristum Athenis[*](athetus p ) audivit aliquamdiu, cuius tu fratrem[*](fratrem tu *g ) Antiochum. quam ob rem da quaeso te huic etiam generi litterarum.”