Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
quid quod sic loqui, nosse, iudicasse vetant, novisse iubent et iudicavisse? quasi vero nesciamus in hoc genere et plenum verbum recte dici et imminutum usitate. Itaque utrumque Terentius:
eho tu, cognatum[*](cognatum AL: sobrinum Terent. Phorm. ) tuom non noras?post idem
Stilponem inquam noveras.Sient plenum est, sint[*](sient ... sint Heerdegen: si et ... sient L: sin... sin A ) imminutum; licet utare utroque. Ergo ibidem[*](ergo * ibidem Jahn poetae nomen excidisse suspicatus: alibi rectius esse vidit Stangl ):
Nec vero reprehenderim
scripsere alii remet[*](et om. Quint.: etsi Lambinus ) scripserunt esse verius sentio, sed consuetudini auribus indulgenti libenter obsequor.
isdem[*](isdem codd. dett.: idem AL ) campus habetinquit Ennius; et in templis: EIDEM[*](eidem Heerdegen: idem AL ) PROBAVIT; at isdem[*](isdem L: eisdem A ) erat verius, nec tamen eisdem ut opimius.; male sonabat isdem[*](eisdem... eisdem A: isdem ... isdem L corr. Heerdegen ): impetratum est a consuetudine ut peccare suavitatis causa liceret. Et posmeridianas[*](posmeridianas Velius Long. p. 2237: pomeridianas AL ) quadrigas quam postmeridianas quadriiugas [*](quadriiugas add. Doederlein ) libentius dixerim et me hercule
credo, quod erat insuavius. †vna [*](insuavius. una AL: insuavius. absona Hellmuth: insuavius. insuavissima Jahn ) praepositio est af[*](af Stegmann ex Velio Longo p. 2224: ab A: ea FPO: abs eaque Lambinus ), quae nunc tantum in accepti tabulis manet ac ne his[*](ac ne his Ernesti: aeneis A: ne his L ) quidem omnium, in reliquo sermone mutata est; nam amovit dicimus et abegit et abstulit, ut iam nescias a'ne[*](a'ne Schütz: anne AL ) verum sit an ab an abs[*](ab an abs Schütz: absis A: abs L ). Quid si etiam abfugit[*](abfugit Gellius (xv. 3, 2): afugit FO: affugit PM: afugit quod fugit A, unde aufugit quod abfugit Heerdegen ) turpe[*](turpe L: forte A ) visum est et abfer noluerunt, aufugit et [*](aufugit et add. Schütz e Velio Longo ) aufer maluerunt[*](aufer maluerunt om. A )? quae praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur. Noti erant et navi et nari, quibus cum IN praeponi oporteret, dulcius visum est ignotos, ignavos, ignaros[*](ignoti, ignavi, ignari L ) dicere quam ut veritas postulabat. Ex usu dicunt et e re publica, quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi[*](nisi x maluit Stangl ) litteram sustulisses, ut exegit, edixit; refecit, rettulit, reddidit: adiuncti verbi prima littera praepositionem[*](prima littera praepositionem Maioragius: primam litteram praepositio AL ) commutavit, ut subegit, summovit[*](summovit ed. vet.: summutavit FO: submutavit PM: tum mutavit A ), sustulit.
quid in verbis iunctis? quam scite insipientem non insapientem, iniquum non inaequum, tricipitem non tricapitem, concisum non concaesum! Ex quo quidam pertisum etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? indoctus [*](indoctus A cum Gellio: inductus FO1: inclitus O2P2M2 ) dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanus[*](inhumanus FOP1: insipiens in marg. P2: insanus A: inmanis Luc. Müller ) brevi, infelix longa. Et, ne multis, quibus in verbis eae primae litterae sunt quae in sapiente[*](sapiente AL: sano Bake cod. Erl. )
quin ego ipse, cum scirem ita maiores locutos esse[*](esse om. A ), ut nusquam nisi in vocali aspiratione uterentur, loquebar sic, ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem[*](pulchros ceteros (et cethegos L) triumphos Carthaginem AL: corr. vulg. ) dicerem; aliquando, idque sero, convicio aurium cum extorta mihi veritas esset, usum loquendi populo concessi, scienotiam mihi reservavi. Orcivios tamen et Matones, Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas[*](lacrimas om. A ) dicimus, quia per aurium iudicium licet. Burrum semper Ennius, numquam[*](nusquam A ) Pyrrhum;
vi patefecerunt Bruges[*](Bruges Victorius (var. lect. xiv. 3): Fruges FP Phruges O: Phry A ),non Phryges, ipsius antiqui declarant libri. Nec enim Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas, et cum Phrygum[*](Phrygum Schütz: Phyrrum A ) et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in[*](etiam in Hoerner: etiam Madvig: tam in L: tamen A ) barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui; tamen et Phryges et Pyrrhum aurium causa dicimus.