Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
hoc idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare etiam solent. Sed quid ego vocalis? sine vocalibus saepe brevitatis causa contrahebant, ut ita dicerent: multi' modis, in vas'[*](in vas' Heerdegen: etuas A: muas L ) argenteis, palmi'[*](palmi' Ribbeck: palmet A: palma et L ) crinibus, tecti' fractis. Quid vero licentius quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? nam ut duellum bellum, et[*](et om. A ) duis bis, sic Duellium eum qui Poenos classe devicit Bellium nominaverunt, cum superiores appellati essent semper Duellii. Quin etiam verba saepe contrahuntur non usus causa sed aurium. Quo modo enim vester Axilla Ala factus est nisi fuga litterae vastioris? quam litteram etiam e maxillis et taxillis[*](taxillis A: axillis L ) et paxillo[*](paxillo A: pauxillo L ) et vexillo consuetudo elegans Latini sermonis evellit.
libenter etiam copulando verba iungebant, ut sodes pro si audes, sis pro si vis. Iam in uno capsis tria verba sunt. Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle pro magis velle, nolle pro non velle, dein etiam saepe et exin pro deinde et pro exinde dicimus. Quid, illud non olet unde sit, quod dicitur cum illis, cum autem nobis non dicitur, sed nobiscum? quia si ita diceretur, obscaenius concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem, concurrissent. Ex eo est mecum et tecum, non cum me et cum te, ut esset simile illis nobiscum atque vobiscum[*](vobiscum et nobiscum AL: correxerunt Itali ).
atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec reprehendunt. Nam pro deum atque hominum fidem deorum aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant: an
patris mei meum factum pudetpro meorum factorum, et
texitur, exitium examen rapitpro exitiorum,non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti volunt:
et idem:
- neque tuom[*](tuum A: tu L ) umquam in gremium extollas liberorum
- ex te genus,
namque Aesculapi liberorum.at ille alter in Chryse non solum:
cives, antiqui amici maiorum meum,quod erat usitatum, sed durius etiam:
consilium socii, augurium atque extum interpretes;idemque pergit:
postquam prodigium horriferum, portentum[*](portentum vulg.: portentu AL ) pavos;quae non sane sunt in omnibus[*](omnibus L: hominibus A: omnibus nominibus Heerdegen: nominibus Stangl ) neutris usitata. Nec enim dixerim tam libenter armum iudicium,—etsi est apud eundem:
nihilne ad te de iudicio armum accidit?—quam centuriam fabrum et procum,
ut censoriae tabulae loquuntur, audeo dicere, non fabrorum aut procorum; planeque duorum virorum iudicium aut trium virorum capitalium aut decem virorum stlitibus iudicandis dico numquam. Et quid[*](et quid Heerdegen: ecqui Stangl: atqui vulg.: quid A: et qui L ) dixit[*](dux L ) Accius?
video sepulcra duo duorum corporum;idemque
mulier una duum virum.