Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
ne fuerit[*](ne fuerit L: ne dūtu fueris A: ne dum tu videris Heerdegen: ne dum tu videris, ne fuerit Stangl ). Ego enim quid desiderem, non quid viderim disputo redeoque ad illam Platonis de qua dixeram rei formam et speciem, quam etsi non cernimus, tamen animo tenere possumus. Non enim eloquentem quaero neque quicquam mortale et caducum, sed illud ipsum, cuius qui sit compos, sit eloquens; quod nihil est aliud nisi eloquentia ipsa, quam nullis nisi mentis oculis videre possumus. Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere.
tota mihi causa pro Caecina de verbis interdicti[*](de verbis interdicti L: re vera A ) fuit: res involutas definiendo explicavimus, ius civile laudavimus, verba ambigua distinximus. Fuit ornandus in Manilia lege Pompeius: temperata oratione ornandi copiam persecuti sumus. Ius omne retinendae maiestatis Rabiri causa continebatur: ergo in ea omni[*](in ea omni Heerdegen: ibi omni Stangl: in omni L: in eo A ) genere amplificationis exarsimus.
at haec interdum temperanda et varianda sunt. Quod igitur in accusationis septem libris non reperitur genus? quod in Habiti[*](Habiti AL: Aviti vulg. )? quod in Corneli? quod in plurimis nostris defensionibus? quae exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer vel[*](accusarentur vel opes A: arbitrarer L ) ipsi[*](arbitrarer vel ipsi Schütz ) possent legere[*](posse eligere L ) qui quaererent. Nulla est enim ullo in genere laus oratoris[*](oratoris om. A ml: oratoria Bentley ) cuius in nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio.
non adsequimur; at quid sequi[*](sequi Heerdegen: siqui A: si qui F: si quid OPM: at quid deceat vulg. ) deceat videmus.