Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
sed tamen, quoniam[*](quod iam L ) et hunc tu oratorem cum eius studiosissimo Pammene, cum esses Athenis, totum diligentissime cognovisti nec eum dimittis e manibus et tamen nostra etiam lectitas, vides profecto ilium multa perficere, nos multa conari, ilium posse, nos velle quocumque modo causa postulet dicere. Nam[*](Nam A: Sed L: et A: nam et L ) ille magnus et successit ipse magnis et maximos oratores habuit aequalis; nos minus[*](minus A: nimis Manutius: non minus vulg., om. L ). Magnum fecissemus, si quidem potuissemus quo contendimus pervenire in ea urbe in qua, ut ait Antonius, auditus eloquens nemo erat.
atqui si Antonio Crassus eloquens visus non est aut sibi ipse, numquam Cotta visus esset, numquam Sulpicius, numquam Hortensius; nihil enim ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non multa graviter Hortensius; superiores magis ad omne genus apti, Crassum dico et Antonium. Ieiunas igitur huius multiplicis et aequabiliter[*](aequaliter Schütz ) in omnia genera fusae orationis auris civitatis accepimus, easque nos primi, quicumque eramus[*](eramus L: oramus (superscripto ba) A ) et quantulumcumque dicebamus, ad huius generis dicendi[*](dicendi om. A ) audiendi incredibilia studia convertimus.
quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum[*](de...parricidarum om. A ) , quae nequaquam satis defervisse[*](fatis deperiisse A ) post aliquanto sentire coepimus: Quid enim tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus[*](fluctuantibus codd. or. Rosc.: eluctantibus A: fluctibus L ), litus eiectis? ita
nec vero hic erat unus ardor in nobis ut hoc modo omnia diceremus. Ipsa enim illa pro Roscio[*](pro Roscio seel. Bake, coll. Quintil. xii. 1. 20) iuvenilis[*](in iuvenali Schütz: ex iuvenali Heerdegen ) redundantia multa habet attenuata, quaedam etiam paulo hilariora, ut[*](ut Lambinus: at AL ) pro Habito, pro Cornelio compluresque aliae. Nemo enim orator tam multa ne in Graeco quidem otio scripsit quam multa sunt nostra, eaque hanc ipsam habent quam probo varietatem.