Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quod si excusationem Ser. Sulpici, patres conscripti, legationis obeundae recordari volueritis, nulla dubitatio relinquetur quin honore[*](honore b1: honorem cett.) mortui[*](mortui Vb1: mortuo cett.) quam vivo iniuriam fecimus sarciamus[*](arceamus V). vos enim, patres conscripti, —grave dictu est sed dicendum tamen—vos, inquam, Ser. Sulpicium vita privastis[*](privavistis D): quem cum videretis re[*](re V1: se V2D) magis morbum[*](morbum Vt: morbo bns) quam oratione excusantem, non vos quidem crudeles[*](crudeles quidem V) fuistis—quid enim minus in hunc ordinem convenit? —sed cum speraretis nihil esse quod non illius auctoritate et sapientia effici posset, vehementius excusationi[*](eius excusationi Lambinus) obstitistis atque eum qui semper vestrum consensum gravissimum iudicavisset de sententia deiecistis.

Vt vero Pansae consulis accessit cohortatio gravior quam aures Ser. Sulpici ferre didicissent, tum vero denique[*](vero denique om. D) filium meque[*](filium meque V: pilium aeque t: pilium equitem bns) seduxit atque ita locutus est ut auctoritatem vestram vitae suae se diceret anteferre. cuius nos virtutem admirati non ausi sumus adversari voluntati[*](voluntati eius V2: eius voluntati ns). movebatur singulari pietate filius; non multum eius perturbationi meus dolor concedebat: sed uterque nostrum cedere cogebatur magnitudini animi orationisque gravitati, cum quidem ille maxima laude et gratulatione omnium vestrum pollicitus est se quod velletis esse facturum, neque eius sententiae periculum vitaturum cuius ipse auctor fuisset: quem exsequi mandata vestra properantem mane postridie prosecuti sumus. qui quidem discedens mecum ita locutus est ut eius oratio omen fati videretur.

reddite igitur, patres conscripti, ei vitam[*](ei vitam V2ns: si vitam V1: civitam t: vitam ei b) cui ademistis. vita enim mortuorum in memoria est posita vivorum[*](vivorum ante posita habent nst: om. b). perficite ut is quem vos inscii ad mortem[*](ad mortem inscii D) misistis immortalitatem habeat a vobis. cui si statuam in rostris decreto vestro[*](decretis vestris V) statueritis, nulla eius legationem posteritatis obscurabit[*](inobscurabit D) oblivio. nam reliqua Ser. Sulpici vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem memoriam commendata. semper illius gravitatem, constantiam, fidem, praestantem[*](praestantiam D) in re publica tuenda curam atque prudentiam omnium mortalium fama[*](omn. mort. fama testificatio sempiterna Cus.) celebrabit. nec vero silebitur admirabilis quaedam et incredibilis ac[*](ac V: et D) paene divina eius in legibus interpretandis, aequitate explicanda scientia. omnes ex omni aetate qui in hac civitate intellegentiam iuris[*](iuris om D) habuerunt si unum in locum conferantur, cum Ser. Sulpicio non sint comparandi. nec[*](neque D) enim ille magis iuris consultus quam iustitiae fuit.

ita ea quae[*](itaque quae D) proficiscebantur a legibus et ab[*](ab V: a D) iure civili semper ad facilitatem aequitatemque referebat, neque instituere[*](constituere D) litium actiones malebat quam controversias tollere. ergo hoc statuae monumento non eget; habet alia maiora. haec enim statua mortis honestae testis erit, illa memoria vitae gloriosae, ut hoc magis[*](magis ns: maius Vbt) monumentum grati[*](grati V1: gratiae (-a V2t) cett.) senatus quam clari viri futurum sit.

multum etiam valuisse ad patris honorem pietas fili videbitur; qui quamquam adflictus luctu non adest, tamen sic animati esse debetis ut si ille adesset. est autem ita adfectus ut nemo umquam unici fili mortem magis doluerit quam ille maeret patris. et quidem[*](equidem D) etiam ad famam Ser. Sulpici fili arbitror pertinere ut videatur honorem debitum patri praestitisse. quamquam nullum monumentum clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit quam effigiem morum suorum, virtutis, constantiae, pietatis, ingeni filium, cuius luctus aut hoc honore vestro aut nullo solacio levari potest.

mihi autem recordanti Ser. Sulpici multos in nostra familiaritate sermones gratior illi videtur, si qui[*](si quis ed. R) est sensus in morte, aenea statua futura et ea[*](et ea V: et b: aere nst) pedestris quam inaurata equestris, qualis L. Sullae primum statuta[*](primum statuta Graevius: primum statua V: prima statua D) est. mirifice enim[*](magnifice enim D) Servius[*](Ser. Sulpicius nst) maiorum continentiam diligebat, huius saeculi insolentiam vituperabat. Vt igitur si ipsum consulam quid velit, sic pedestrem ex aere statuam tamquam ex eius auctoritate et voluntate decerno: quae quidem magnum civium dolorem et desiderium honore monumenti minuet et leniet. atque hanc meam sententiam, patres conscripti, P.