Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

Servili sententia comprobari[*](probari D) necesse est: qui sepulcrum publice decernendum Ser. Sulpicio censuit, statuam non censuit. nam si mors legati sine caede atque ferro nullum honorem desiderat, cur decernit honorem sepulturae qui maximus haberi potest mortuo? sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod non est datum Cn. Octavio, cur quod illi datum est huic dandum esse non censet? maiores quidem nostri statuas multis decreverunt, sepulcra paucis. sed statuae intereunt tempestate, vetustate[*](tempestate, vetustate V1n2: ante vetustate add. vi bt, .ui. s, .u. n1, vel V2), sepulcrorum autem sanctitas in ipso solo est quod nulla vi moveri neque deleri potest, atque, ut cetera exstinguuntur, sic sepulcra sanctiora fiunt vetustate.

augeatur igitur[*](igitur om. V etiam honore D) isto honore etiam is vir cui nullus honos tribui non debitus potest; grati simus[*](gratissimus VD: corr. ed. R) in eius morte decoranda cui nullam iam aliam gratiam[*](fort. referre gratiam (numeri causa)) referre possumus. notetur etiam M. Antoni nefarium bellum gerentis scelerata audacia. his enim honoribus habitis Ser. Sulpicio repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio manebit testificatio sempiterna.

quas ob res ita censeo: ‘cum Ser. Sulpicius Q. f. lemonia Rufus difficillimo rei publicae tempore, gravi periculosoque morbo adfectus, auctoritatem senatus, salutem[*](salutemque D) rei publicae vitae suae praeposuerit contraque vim gravitatemque morbi contenderit, ut in castra M. Antoni quo senatus eum miserat perveniret, isque[*](isque D: ipse V: et ipse coni. Halm), cum iam prope castra venisset, vi morbi oppressus vitam amiserit maximo rei publicae[*](in max. rei p. munere D) tempore, eiusque mors consentanea vitae fuerit sanctissime honestissimeque actae in qua saepe magno usui rei publicae Ser.

Sulpicius et privatus et in magistratibus fuerit: cum talis vir ob rem publicam in legatione mortem obierit, senatui placere Ser. Sulpicio statuam pedestrem aeneam in rostris ex huius ordinis sententia statui, circumque eam statuam locum ludis gladiatoribusque[*](glad. ludisque D) liberos posterosque eius quoquo[*](quoquo b1t: quoq. V1: quaqua V2: quaque b2ns) versus pedes quinque habere, eamque causam in basi inscribi quod is ob rem publicam mortem obierit[*](quod is ... obierit huc transtuli, post habere habent codd., del. Manutius), utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videatur[*](videatur V: videbitur D), quaestoribus urbanis[*](urbanis Ferrarius: urbis V: urbi D) imperent ut eam basim statuamque faciendam et in rostris statuendam locent, quantique locaverint, tantam pecuniam redemptori[*](redemptores D) attribuendam solvendamque[*](solv. attribuendamque D) curent. Cumque antea senatus auctoritatem suam in virorum fortium funeribus ornamentisque ostenderit, placere eum quam amplissime supremo suo die efferri.

et cum Ser. Sulpicius Q. f. lemonia Rufus ita de re publica meritus sit ut eis ornamentis decorari debeat, senatum censere atque e re publica existimare[*](existimare D: aestimare V) aedilis curulis edictum quod de funeribus habeant Ser. Sulpici Q. f. lemonia Rufi funeri remittere[*](funeri remittere Faernus: funerreimittere V (-rre- m. 2 in ras.): funere (-i n) mittere D): utique locum sepulcro in campo Esquilino C. Pansa consul, seu quo in loco videbitur[*](videtur D), pedes xxx quoquo versus adsignet quo Ser. Sulpicius inferatur; quod sepulcrum ipsius, liberorum posterorumque eius[*](posterorum eius sit D) esset, uti quod optimo iure publice sepulcrum[*](sepulcrum publice D) datum esset.'

maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. cum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero oratio qua recitatis litteris usus es. declarasti enim verum esse id quod ego semper[*](semper om. D) sensi, neminem alterius qui suae confideret virtuti invidere.

itaque mihi qui plurimis officiis sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus minus multa de illo dicenda sunt. quas enim ipse mihi partis sumpseram[*](enim sententias mihi (mihi om. b) ipse sumpseram D), eas praecepit oratio tua. sed mihi, patres conscripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia eius qui rogatus est ante me; a quo ita saepe dissentio ut iam verear ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam nostram videatur perpetua dissensio.