Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quod si cuiquam iustus honos habitus est in morte legato, in nullo iustior quam in Ser. Sulpicio reperietur[*](quam ... Sulpicio re- om. V1). ceteri qui in legatione mortem obierunt ad incertum vitae periculum sine ullo mortis metu profecti sunt: Ser. Sulpicius cum aliqua perveniendi ad M. Antonium spe profectus est, nulla revertendi. qui cum ita adfectus esset ut, si ad gravem valetudinem labor accessisset, sibi ipse diffideret, non recusavit quo minus vel extremo[*](in extremo D) spiritu, si quam opem rei publicae ferre posset, experiretur. itaque non illum[*](illum om. Cus.) vis hiemis, non nives, non longitudo itineris, non asperitas[*](asperitatis V: asperitates coni. Halm) viarum[*](viarumq. V (non viarum asperitas praepediat Cus.)), non morbus ingravescens retardavit, cumque[*](non morbus ... cum om. V1 (non ... retardavit add. V2)) iam ad congressum conloquiumque eius pervenisset ad quem erat missus, in ipsa cura ac meditatione obeundi sui muneris excessit e vita.

Vt igitur alia, sic hoc, C. Pansa[*](C. om. D), praeclare quod et[*](quod et Halm: quodenset V: quod D) nos ad honorandum Ser. Sulpicium cohortatus es[*](es b: est Vnst) et ipse multa copiose de illius[*](ipsius V) laude dixisti. quibus a te dictis nihil praeter sententiam dicerem, nisi P. Servilio[*](P. om. V), clarissimo viro[*](clarissimo viro Mommsen: cui V1: c. u. V2 (e coll. mea): cum t: om. bns), respondendum putarem, qui hunc honorem statuae nemini tribuendum censuit nisi ei[*](ei ei p. V: om. st) qui ferro esset in legatione interfectus. ego autem, patres conscripti, sic[*](patres conscr. sic D: .ps. V2: om. V1) interpretor sensisse maiores nostros ut causam mortis censuerint, non genus esse quaerendum. etenim cui legatio ipsa morti[*](morti mortis causa cod. Amst., ed. R) fuisset, eius monumentum exstare voluerunt, ut in[*](ut in om. V) bellis periculosis obirent homines legationis munus audacius. non igitur exempla maiorum quaerenda, sed consilium est eorum a quo ipsa exempla nata sunt explicandum.

Lars Tolumnius, rex Veientium, quattuor legatos populi Romani Fidenis interemit, quorum statuae steterunt usque ad[*](ad nostram D) meam memoriam in rostris[*](in rostris ante steterunt habent D): iustus honos: eis[*](eis om. V) enim maiores nostri qui ob rem publicam mortem obierant pro brevi vita diuturnam memoriam reddiderunt. Cn. Octavi, clari viri et magni[*](et magni viri D), qui primus in eam familiam quae postea viris fortissimis floruit attulit consulatum, statuam videmus in rostris. nemo tum novitati invidebat; nemo virtutem non honorabat. at ea fuit legatio Octavi in qua periculi suspicio non subesset. nam cum esset missus a senatu ad animos regum perspiciendos[*](respiciendos V) liberorumque populorum, maximeque, ut nepotem regis Antiochi[*](Antiochi regis D), eius qui cum maioribus nostris bellum gesserat, classis habere, elephantos alere prohiberet, Laudiceae in gymnasio a quodam Leptine est interfectus.

reddita est ei tum a maioribus statua pro vita quae multos per annos progeniem eius honestaret[*](honestavit Cobet), nunc ad tantae familiae memoriam sola restaret[*](restat Ernesti). atqui[*](atque D) et huic et Tullo Cluvio et L. Roscio et Sp. Antio et C. Fulcinio qui a Veientium rege caesi sunt non sanguis qui est profusus in morte, sed ipsa mors ob rem publicam obita[*](obita t: habita Vbns) honori fuit. itaque, patres conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, dolerem[*](dolerem bn2: dolorem cett.) equidem[*](quidem V) tanto rei publicae volnere, mortem vero eius non monumento[*](monimentis D), sed luctu publico esse ornandam[*](ornandam Vt: orandam n1: honorandam n2s: decorandam b) putarem. nunc autem quis dubitat quin ei vitam abstulerit ipsa legatio? secum enim ille mortem extulit quam, si nobiscum remansisset, sua cura, optimi fili fidelissimaeque coniugis diligentia vitare potuisset.

at ille cum videret, si vestrae auctoritati non paruisset, dissimilem se futurum sui, sin paruisset, munus sibi illud pro re publica[*](pro re p. V: p. r. D) susceptum vitae finem fore[*](fore V: allaturum D), maluit in maximo rei publicae discrimine emori quam minus quam potuisset videri rei publicae profuisse. multis illi in urbibus iter qua faciebat reficiendi[*](reci**endi V1: reci*piendi V2) se[*](sui coni. Müller) et[*](et (ante hospitum) om. V) curandi potestas fuit. aderat et hospitum invitatio liberalis pro dignitate summi viri et eorum hortatio qui una erant missi ad requiescendum et vitae suae consulendum. at ille properans, festinans[*](festinansque D), mandata vestra conficere cupiens, in hac constantia morbo adversante perseveravit.

cuius cum adventu maxime perturbatus esset Antonius, quod ea quae sibi iussu vestro denuntiarentur auctoritate erant et sententia Ser. Sulpici constituta, declaravit quam odisset senatum, cum auctorem senatus exstinctum laete atque insolenter tulit. non igitur magis Leptines Octavium[*](Octavium Leptines D) nec Veientium rex eos quos modo nominavi quam Ser. Sulpicium occidit Antonius: is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit. Quocirca etiam ad posteritatis memoriam pertinere arbitror exstare quod fuerit de hoc bello iudicium senatus. erit enim statua ipsa testis bellum tam grave fuisse ut legati interitus honoris memoriam consecutus sit.