Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quae est enim ista tua ratio[*](oratio D), Calene, quae mens ut[*](ut V: sui t: qui bns) numquam post Kalendas Ianuarias idem senseris quod is qui te sententiam primum[*](primum D: prius V) rogat[*](rogat Vt: rogatus b: rogat cum ns), numquam tam frequens senatus fuerit cum[*](cum quo Faernus: ut Naugerius (2)) unus aliquis sententiam tuam secutus sit? cur semper tui dissimilis defendis? cur cum te et vita et fortuna tua ad otium, ad dignitatem[*](et ad dignitat. D) invitet, ea probas, ea decernis, ea sentis quae sint[*](sunt D, Cus.) inimica et otio communi et dignitati tuae.
nam ut superiora omittam, hoc certe quod mihi maximam admirationem[*](me maxima admiratione D) movet non tacebo. quod est tibi cum Brutis bellum? cur eos quos omnes paene venerari debemus solus oppugnas? alterum circumsederi[*](circumsederi (-e V) non Vs: circumsederint (-it b) bnt) non moleste fers, alterum tua sententia spolias eis copiis quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae non ad suum praesidium per se nullo adiuvante confecit[*](confecit (om. b1) D: perfecit V). qui[*](qui V, Cus.: quis D) est iste tuus sensus, quae cogitatio, Brutos ut non[*](Brutos tu non Ernesti) probes, Antonios probes; quos omnes carissimos habent, tu oderis, quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas? amplissimae tibi fortunae sunt, summus honoris gradus, filius, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui cum[*](cum V: quamquam D) rei publicae causa faveo, tum etiam tua.
quaero igitur, eum Brutine[*](eumne Bruti V) similem malis an Antoni, ac permitto ut de tribus Antoniis eligas quem velis. ‘di meliora[*](di meliora V1b1t: dr. b. meliorẽ V2: d. brutus melior est cett.)!’ inquies. cur igitur non eis faves, eos laudas quorum similem tuum filium esse vis? simul enim et rei publicae consules et propones[*](consulis et proponis D) illi exempla ad imitandum. hoc vero, Q. Fufi, cupio[*](cupio V: copiosius D) sine offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens senator queri. ita enim dixisti et quidem de scripto, ne[*](ne scripsi: nam codd.) te inopia verbi lapsum putarem[*](putarem V1t: nisi tuam in dicendo facultatem nossem add. V2bns, tuetur Reid, qui ipse ne pro nam corrigit, sed adfirmative positum putat), litteras Bruti recte et ordine scriptas videri. quid est aliud[*](aliud V1t: aliud quam V2bns) librarium Bruti laudare, non Brutum?
Vsum in re publica, Calene, magnum iam habere et debes et potes. quando ita decerni vidisti aut quo senatus consulto huius generis—sunt enim innumerabilia—bene scriptas litteras decretum a senatu? quod verbum tibi non excidit, ut saepe fit[*](fit nst: sit b: set V1: seit V2: solet coni. Halm), fortuito[*](fortuito V: fortitudo t: fortuitu bns): scriptum, meditatum, cogitatum attulisti. hanc tibi consuetudinem plerisque in rebus bonis[*](bonis Vb: bonos nst) obtrectandi si qui detraxerit, quid tibi quod sibi quisque velit non relinquetur? quam ob rem conlige te placaque animum istum aliquando et mitiga: audi viros bonos, quibus multis uteris[*](uteris multum D); loquere cum sapientissimo homine, genero tuo, saepius quam ipse tecum: tum denique amplissimi honoris[*](fort. honoris amplissimi (clausulae gratia)) nomen obtinebis. an vero hoc pro nihilo putas in quo quidem[*](equidem D) pro amicitia tuam[*](tua D) vicem dolere soleo, efferri hoc foras et ad populi Romani auris pervenire, ei qui primus sententiam dixerit neminem adsensum? quod etiam hodie futurum arbitror.
legiones abducis a Bruto. quas? nempe eas quas ille a C. Antoni[*](a C. Antoni Muretus: a Catonis V: ab Antonii D) scelere avertit et ad rem publicam sua auctoritate traduxit. rursus igitur vis nudatum illum atque solum a re publica relegatum videri[*](videre Cobet).
vos autem, patres conscripti, si M. Brutum deserueritis et[*](deserueritis et del. Faernus) prodideritis, quem tandem civem umquam ornabitis, cui favebitis[*](cui favebitis om. V)? nisi forte eos qui diadema imposuerint conservandos, eos qui regni[*](regni V et Nonius p. 404: regis D) nomen sustulerint deserendos putatis. ac de hac quidem divina atque immortali laude Bruti silebo quae gratissima memoria omnium civium inclusa nondum publica auctoritate testata est. tantamne patientiam, di boni! tantam moderationem, tantam in iniuria tranquillitatem et modestiam! qui cum praetor urbanus[*](urbanus D: urbis V (cf. ix. 16)) esset, urbe caruit, ius non dixit, cum omne ius rei publicae recuperavisset, cumque concursu cotidiano bonorum omnium qui admirabilis ad eum fieri solebat praesidioque Italiae cunctae saeptus posset esse, absens iudicio bonorum defensus esse maluit quam praesens manu: qui ne Apollinaris quidem ludos pro sua populique Romani dignitate apparatos praesens fecit, ne quam viam patefaceret sceleratissimorum hominum audaciae.
quamquam qui umquam aut ludi aut dies[*](aut dies V2n: aut audies V1: auidiis (-ius s) st: aut b) laetiores fuerunt quam cum in singulis versibus[*](versibus festa est (§ 10) med. omissis D) populus Romanus maximo clamore et plausu Bruti memoriam prosequebatur? corpus aberat liberatoris, libertatis memoria aderat: in qua Bruti imago cerni videbatur. at hunc eis[*](iis Muretus: his V) ipsis ludorum diebus videbam in insula[*](insula V2: insugula V1 (e coll. mea): insulula Garatoni) clarissimi[*](carissimi V: corr. Poggius) adulescentis[*](in Neside domi clar. adul. coni. Reid (cf. Att. xvi. 1. 1)), Cn.[*](Cn. supplevi ex insugula (i. e. insugula): praenomen Luculli (cf Att. xv. 1. b. 1) loco motum est) Luculli, propinqui sui nihil nisi de pace et concordia civium cogitantem. eundem vidi postea Veliae, cedentem Italia ne qua oreretur belli civilis causa propter se. O spectaculum illud non modo hominibus sed undis ipsis et litoribus luctuosum! cedere e patria servatorem eius, manere in patria perditores! Cassi classis paucis post diebus consequebatur, ut me puderet, patres conscripti, in eam urbem redire ex qua illi abirent. sed quo consilio redierim initio audistis, post estis[*](potestis V: corr. Poggius) experti. exspectatum igitur tempus a Bruto est.