Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
qui familiarem iugularit[*](iugularat D), quid is[*](is Faernus: si V: hic D) occasione data faciet inimico? et qui illud animi causa fecerit, hunc praedae causa[*](fecerit ... causa om. D) quid facturum putatis? non rursus improbos decuriabit, non sollicitabit rursus agrarios, non queretur[*](queretur Vb1t (-aer- Vb1): queret b2ns (-aer- b2) M. om. V1) expulsos? M. vero Antonius non is erit ad quem omni motu concursus fiat[*](fiat V: sit D (sit at t)) civium perditorum? Vt nemo sit alius nisi ei qui una sunt, et ei qui hic[*](ii ... et ii V: illi ... et hi D) ei nunc aperte favent, parumne erunt multi? praesertim cum bonorum praesidia discesserint[*](praesidiis cesserint D), illi parati sint ad nutum futuri? ego vero metuo, si hoc tempore consilio[*](consilii V: consiliis coni. Halm) lapsi erimus, ne illi brevi tempore nimis multi nobis esse videantur.
nec ego pacem nolo, sed pacis nomine bellum involutum[*](nouolutum V: noluo latum Cus.: obvolutum Muretus) reformido. qua re si pace frui volumus, bellum gerendum est; si bellum omittimus[*](omittimus V, Cus.: -emus D), pace numquam fruemur. est autem vestri[*](vestri V1, Cus.: veteris V2D) consili, patres conscripti, in posterum quam longissime providere. idcirco in hac custodia et[*](custodia et Faernus: custodiet V: custodia D, Cus.) tamquam specula[*](in specula D) conlocati sumus uti vacuum[*](uti vacuum Garatoni: ut tuaquom V: utacum t: ut vacuum bns: ut tutum ab omni Cus.) metu populum Romanum nostra vigilia et prospicientia[*](prospicientia Vb: prospicienda t: providentia ns) redderemus. turpe est summo consilio orbis terrae, praesertim in re tam perspicua, consilium intellegi[*](intellegi Vb: -endi nst) defuisse.
Eos consules habemus, eam populi Romani alacritatem, eum consensum Italiae, eos duces, eos exercitus, ut nullam calamitatem res publica accipere possit sine culpa senatus. equidem non deero: monebo, praedicam[*](praedicam V: -dico t: -dicabo bns et testabor D), denuntiabo, testabor semper deos hominesque quid sentiam, nec solum fidem meam, quod fortasse videatur[*](videtur D) satis esse, sed in principe civi[*](cive D) non est satis: curam, consilium vigilantiamque praestabo.
dixi de periculo: docebo ne coagmentari quidem posse pacem; de tribus enim quae proposui hoc extremum est. quae potest pax esse[*](esse pax D) M. Antonio primum cum senatu? quo ore vos ille[*](ille vos D (ita mox)) poterit, quibus vicissim vos illum oculis intueri? quis vestrum illum, quem ille vestrum non oderit? age, vos ille solum et vos illum? quid? ei qui Mutinam circumsedent, qui in Gallia dilectus habent, qui in vestras fortunas imminent, amici umquam vobis erunt aut vos illis? an equites Romanos amplectetur? occulta enim fuit eorum voluntas iudiciumque de Antonio. qui frequentissimi in gradibus Concordiae steterunt[*](steterunt D: sederunt V), qui nos ad libertatem recuperandam excitaverunt, arma, saga[*](arma saga D: armato V: armati coni. Halm), bellum flagitaverunt, me una cum populo Romano in contionem vocaverunt, hi Antonium diligent et cum his pacem servabit Antonius?