Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

nam quid ego de universo populo Romano dicam? qui pleno ac referto foro bis me una mente atque voce in contionem vocavit declaravitque maximam libertatis recuperandae cupiditatem. ita, quod[*](itaque quod D: itaque Nipperdey) erat optabile antea ut populum Romanum comitem haberemus, nunc habemus ducem. quae est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, imperatorem populi Romani exercitumque oppugnant, eis[*](oppugnant, iis Faernus: oppugnatis V1: oppugnantes (-is V2) V2D) pacem cum populo Romano esse posse[*](esse posse V: habere possunt D)?

an cum municipiis pax erit quorum tanta studia cognoscuntur in decretis faciendis, militibus dandis, pecuniis pollicendis, ut in singulis oppidis curiam populi Romani non desideretis[*](desideret ns: desideres bt)? laudandi sunt ex huius ordinis sententia Firmani qui principes pecuniae pollicendae fuerunt; respondendum honorifice est Marrucinis qui ignominia notandos censuerunt eos si[*](si om. D) qui militiam subterfugissent. haec iam tota Italia fient[*](fiunt D). Magna pax Antonio cum eis, his item cum illo. quae potest esse maior discordia? in discordia autem pax civilis esse nullo pacto potest.

Vt omittam multitudinem, L. Visidio[*](Visidio Vns: nisidio bt: Nasidio Ferrarius), equiti Romano, homini in primis ornato atque honesto civique semper egregio, cuius ego excubias et custodias mei capitis cognovi in consulatu meo; qui vicinos suos non cohortatus est solum ut milites fierent sed etiam facultatibus suis sublevavit: huic, inquam, tali viro, quem nos senatus consulto conlaudare[*](collaudaremus nst) debemus, poteritne esse pacatus Antonius? quid? C. Caesari qui illum urbe, quid? D.

Bruto qui Gallia prohibuit? iam vero ipse se placabit et leniet provinciae Galliae a qua expulsus[*](ei qua exclusus D) et repudiatus est? omnia videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis, plena odiorum, plena discordiarum[*](plena disc. om. V1), ex quibus oriuntur bella civilia. nolite igitur id velle quod fieri non potest, et cavete, per deos immortalis! patres conscripti, ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis[*](mittatis V).