Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quamvis dicant quod quosdam audio dicturos: ‘legati proficiscantur: bellum nihilo minus paretur,’ tamen legatorum nomen ipsum et animos molliet[*](molliet D: hominum V: hominum molliet Graevius) et belli celeritatem morabitur. minimis momentis, patres conscripti, maximae inclinationes temporum fiunt, cum in omni casu rei publicae tum in bello et maxime civili quod opinione plerumque et fama gubernatur. nemo quaeret quibuscum mandatis legatos miserimus: nomen ipsum legationis ultro missae timoris esse signum videbitur. recedat a Mutina, desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia; non est verbis rogandus, cogendus est[*](est D: et V1: est et V2, Cus.) armis.
non enim ad Hannibalem mittimus ut a Sagunto recedat, ad quem miserat olim senatus P. Valerium Flaccum[*](Flaccum anfalcum (an f. ns) D) et Q. Baebium Tampilum[*](Tampilum Faernus: Pamphilum codd.)—qui, si Hannibal non pareret, Carthaginem[*](Karthaginem V) ire iussi sunt[*](iussi sunt V2D: iusserunt V1: iussi erant Halm): nostros[*](nostros legatos D) quo iubemus[*](iubebimus ns) ire, si non paruerit Antonius?—ad nostrum civem mittimus[*](ad ... mittimus om. D), ne imperatorem[*](imperatorem coloniamque D), ne coloniam[*](coloniam V, Cus.: coloniamque D) populi Romani oppugnet. itane vero? hoc per legatos rogandum est? quid interest, per deos immortalis, utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum, coloniam populi Romani praesidi causa conlocatam? Belli Punici secundi quod contra maiores nostros Hannibal gessit causa fuit Sagunti oppugnatio. recte ad eum legati missi: mittebantur ad Poenum, mittebantur pro Hannibalis hostibus, nostris sociis. quid simile tandem? nos ad civem mittimus[*](mittimus Vb: mittemus nst) ne imperatorem populi Romani, ne exercitum, ne coloniam circumsedeat, ne oppugnet, ne agros depopuletur, ne sit hostis.
age, si paruerit, hoc civi uti aut volumus aut possumus? ante diem xiii[*](xiiii nt). Kalendas Ianuarias decretis vestris eum concidistis; constituistis ut haec ad vos Kalendis Ianuariis referrentur quae referri videtis, de honoribus et praemiis bene de re publica meritorum et merentium: quorum principem iudicastis[*](iudicavistis D) eum qui fuit C. Caesarem, qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam avertit[*](vertit D), tum[*](tum Halm: tum deinde V: deinde D) milites veteranos qui primi Caesarem secuti sunt, tum[*](tum D: tum atque V: atque Halm) illas caelestis divinasque legiones, Martiam et quartam comprobastis[*](comprobastis Faernus: comprobatis V: om. D) quibus, cum consulem suum non modo reliquissent, sed bello etiam persequerentur honores et praemia spopondistis; eodemque die D. Bruti[*](D. om. D), praestantissimi civis, edicto adlato atque proposito factum eius conlaudastis[*](collaudavistis D), quodque ille bellum privato consilio susceperat, id vos auctoritate publica comprobastis[*](comprobavistis D).
quid igitur illo die aliud egistis nisi ut[*](ut V: ut re nst: ut te b) hostem iudicaretis Antonium? his vestris decretis aut ille vos aequo animo aspicere poterit aut vos illum sine dolore summo videbitis? exclusit illum a re publica, distraxit, segregavit non solum scelus ipsius sed etiam, ut mihi videtur, fortuna quaedam rei publicae. qui si legatis paruerit Romamque redierit, num umquam[*](num umquam Garatoni: numquam V: num quando D) perditis civibus vexillum quo concurrant defuturum putatis? sed hoc minus vereor: sunt alia quae magis timeam et cogitem[*](timeam et cogitem om. D). numquam parebit ille legatis. Novi hominis insaniam[*](insanam Faernus), adrogantiam; novi perdita consilia amicorum, quibus ille est deditus.
Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit, familiam ducit. sit per se ipse sanus, quod numquam erit: per hos esse ei tamen non licebit. teretur[*](teretur V, Cus.: feretur nst: differetur b) interea tempus; belli apparatus refrigescent. Vnde est adhuc bellum tractum[*](tractum om. D: tantum Cobet) nisi ex retardatione et mora? Vt primum post discessum latronis vel potius desperatam fugam libere[*](libere V2 in ras.: tuto coni. Halm) senatus haberi potuit, semper flagitavi ut convocaremur. quo die primum convocati sumus, adfui ipse[*](adfui ipse scripsi: adfuissem cum post consensu hab. V: om. D), cum designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo vestro consensu fundamenta rei publicae, serius omnino quam decuit—nec enim ante potui[*](potuisset (-sem b) tamen D)—sed tamen si ex eo tempore dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum haberemus.
omne malum nascens facile opprimitur: inveteratum fit plerumque robustius. sed tum exspectabantur Kalendae Ianuariae, fortasse non recte. verum praeterita omittamus: etiamne hanc moram[*](moram V1: adferemus add. cett.), dum proficiscantur legati, dum revertantur? quorum exspectatio dubitationem belli adfert. bello autem dubio quod potest studium esse dilectus?
quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionem[*](mentionem menti nst: mentio quis non videt quam alieno tempore nunc a vobis facta est b.)[*](Hic incipit in D magna lacuna usque ad vi. 18) nullam censeo faciendam; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendam[*](gerendam Lambinus: censeo add. V); tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam tota[*](tota Muretus: totam V).