Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. sentiet sibi bellum cum re publica esse susceptum; experietur consentientis senatus nervos atque viris; nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. quarum partium? alteri victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus. hoc vero bellum non est ex[*](est ex ed. Gryph.: ex V) dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque optionem[*](optionem Manutius: opinionem V) distributae.

legi epistulam Antoni quam ad quendam vii virum, capitalem hominem, conlegam suum, miserat. ‘quid concupiscas tu videris: quod concupiveris certe habebis.’ en[*](en Lambinus: em V: hem ed. R) ad quem legatos mittamus, cui bellum moremur inferre: qui ne sorti quidem fortunas nostras destinavit[*](destinavit Ferrarius: destinuit V), sed libidini cuiusque nos ita addixit ut ne sibi quidem quicquam integrum quod non alicui promissum iam sit reliquerit. cum hoc, patres conscripti, bello[*](bello V: bello, bello Naugerius (1)), inquam, decertandum est, idque confestim; legatorum tarditas repudianda est.

quapropter ne multa nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publicam commendandam censeo eisque permittendum ut rem publicam defendant provideantque ne quid res publica detrimenti accipiat, censeoque ut eis qui in exercitu M. Antoni[*](exercitu M. Klotz: exercitum V: exercitu Poggius) sunt ne sit ea res fraudi, si ante Kalendas Februarias ab eo discesserint. haec si censueritis, patres conscripti, brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque vestram recuperabitis. si autem lenius agetis, tamen eadem, sed fortasse serius[*](sero Cobet) decernetis. de re publica quoad rettulistis satis decrevisse videor.

altera res est de honoribus: de quibus deinceps intellego esse dicendum. sed qui ordo in sententiis rogandis servari solet, eundem tenebo in viris fortibus honorandis. A Bruto igitur, consule designato, more maiorum capiamus exordium. cuius ut superiora omittam, quae sunt maxima illa quidem sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata, quibusnam verbis eius laudes huius ipsius temporis consequi possumus? neque enim ullam mercedem tanta virtus praeter hanc laudis gloriaeque desiderat; qua etiam si careat, tamen sit se ipsa contenta: quamquam[*](quamquam atque Manutius) in memoria gratorum civium tamquam in luce posita laetetur[*](laetetur ed. R: laetentur V). laus igitur iudici testimonique nostri tribuenda Bruto est.

quam ob rem his verbis, patres conscripti, senatus consultum faciendum censeo: ‘cum D. Brutus, imperator, consul designatus, provinciam Galliam in senatus populique Romani potestate teneat, cumque exercitum tantum tam brevi tempore summo studio municipiorum coloniarumque provinciae Galliae, optime de re publica meritae merentisque, conscripserit, compararit, id eum recte et ordine exque re publica fecisse, idque D. Bruti praestantissimum meritum in rem publicam senatui populoque Romano gratum esse et fore: itaque senatum populumque Romanum existimare, D. Bruti imperatoris, consulis designati, opera, consilio, virtute incredibilique studio et consensu provinciae Galliae rei publicae difficillimo tempore esse subventum.'

huic tanto merito Bruti, patres conscripti[*](p. c. Bruti V: corr. Poggius), tantoque in rem publicam beneficio quis est tantus honos qui non debeatur? nam si M. Antonio patuisset Gallia, si oppressis municipiis et coloniis[*](colonis V: corr. ed. R) imparatis in illam ultimam Galliam penetrare potuisset, quantus rei publicae terror impenderet? dubitaret, credo, homo amentissimus atque in omnibus consiliis praeceps et devius non solum cum exercitu suo sed etiam cum omni immanitate barbariae bellum inferre nobis, ut eius furorem ne Alpium quidem muro cohibere possemus. haec igitur habenda gratia est D. Bruto[*](D. Poggius: q. V) qui illum, nondum interposita auctoritate vestra, suo consilio atque iudicio, non ut consulem recepit, sed ut hostem arcuit[*](arguit V: corr. Poggius) Gallia[*](Galliam V: corr. Ferrarius) seque obsideri quam hanc urbem maluit. habeat ergo huius tanti facti tamque praeclari decreto nostro testimonium sempiternum; Galliaque quae semper praesidet atque praesedit huic imperio libertatique communi merito vereque laudetur, quod se suasque viris non tradidit, sed opposuit Antonio.