Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
cum is dies quo me adesse[*](adesse D: ad V) iusserat, venisset, tum vero agmine quadrato in aedem Concordiae venit atque in me absentem orationem ex[*](ex V, Cus.: om. D) ore impurissimo evomuit. quo die, si per amicos mihi cupienti in senatum venire licuisset, caedis initium fecisset a me; sic enim statuerat; cum autem semel gladium scelere imbuisset, nulla res ei finem caedendi nisi defetigatio et satietas attulisset. etenim aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui myrmillo Mylasis depugnarat; sanguinem nostrum sitiebat, suum in illa gladiatoria pugna multum profuderat. hic pecunias vestras aestimabat; possessiones notabat et urbanas et rusticas; huius mendicitas aviditate coniuncta in fortunas nostras imminebat; dividebat agros quibus et quos volebat; nullus aditus erat privato, nulla aequitatis deprecatio. tantum quisque[*](tantum quisquerat divisor D med. omissis) habebat possessor quantum reliquerat divisor Antonius.
quae quamquam, si leges inritas feceritis, rata esse non possunt, tamen separatim suo nomine notanda censeo, iudicandumque nullos vii viros fuisse, nihil placere ratum esse quod[*](quod V: quod elegissent aut quod D) ab eis actum diceretur[*](dicetur Madvig). M. vero Antonium quis est qui civem possit iudicare potius quam taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris sedens audiente populo Romano dixerit nisi victorem victurum neminem? num[*](num D: non V) putatis, patres conscripti, dixisse eum minacius quam facturum fuisse? quid vero quod in contione dicere ausus est, se, cum magistratu[*](magistratu V2s1: magistratus cett) abisset, ad urbem futurum[*](futurum Vb: venturum nst introiturum] et exiturum add. Cobet) cum exercitu, introiturum quotienscumque vellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano servitutem?
quod autem eius iter Brundisium, quae festinatio, quae spes, nisi ad[*](nisi ut ad bns) urbem vel in urbem potius exercitum maximum adduceret? qui autem dilectus centurionum, quae effrenatio impotentis animi! cum eius promissis legiones fortissimae reclamassent[*](clamassent V), domum ad se venire iussit centuriones quos bene sentire de re publica cognoverat eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum gravis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit. quo[*](quo V2D: quam V1: quonam coni. Halm) animo hunc futurum fuisse censetis in nos quos oderat, cum in eos quos numquam viderat tam crudelis fuisset, et quam avidum in pecuniis locupletium[*](locupletum bt) qui pauperum sanguinem concupisset? quorum ipsorum bona, quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque discripsit[*](discripsit Bücheler: descripsit codd.).
atque ille furens infesta iam patriae signa a[*](a om. D) Brundisio inferebat; cum C. Caesar[*](C. om. D) deorum immortalium beneficio, divina[*](divina b: divini Vnst, Cus.) animi, ingeni, consili magnitudine, quamquam sua[*](quam sua D) sponte eximiaque virtute, tamen approbatione auctoritatis meae colonias patris[*](patris D: patrias V) adiit[*](adit V1, Cus.), veteranos milites convocavit[*](confecit Lambinus), paucis diebus exercitum fecit, incitatos latronum[*](latronis D) impetus retardavit. postea vero quam legio Martia ducem praestantissimum vidit, nihil egit aliud nisi ut aliquando liberi essemus; quam est imitata[*](fort. imitata est (numeri gratia, cf. Zielinski, p. 134)) quarta legio. quo ille nuntio audito cum senatum vocasset adhibuissetque consularem qui sua sententia C. Caesarem hostem iudicaret, repente concidit.
post autem neque sacrificiis sollemnibus factis neque votis nuncupatis non profectus est, sed profugit paludatus. at quo? in provinciam firmissimorum et fortissimorum[*](et fortissimorum om. V1) civium qui illum, ne si ita quidem venisset ut nullum bellum inferret, ferre potuissent[*](bellum inferre potuissent V), impotentem, iracundum, contumeliosum, superbum, semper poscentem, semper rapientem, semper ebrium. at ille cuius ne pacatam quidem nequitiam quisquam ferre posset bellum intulit provinciae Galliae; circumsedet[*](circumsedit (-de V1) V2D: corr. Faernus) Mutinam, firmissimam et splendidissimam populi Romani coloniam; oppugnat D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, civem non sibi, sed nobis et rei publicae[*](rei p. V: p. r. D) natum.
ergo Hannibal hostis, civis Antonius? quid ille fecit hostiliter quod hic non aut fecerit aut faciat aut moliatur[*](aut ante moliatur om. V) et cogitet? totum iter Antoniorum[*](Antonii V2D) quid habuit nisi depopulationes, vastationes, caedis, rapinas? quas[*](quas V: quae D) non faciebat Hannibal, quia[*](quia D: qui V1: quam V2) multa ad usum suum[*](suum om. D) reservabat: at hi[*](at hi Naugerius (2): et hii b: haec V: haec ii nst vivent V: vivunt ed. Campani), qui in horam viverent, non modo de fortunis et de[*](et de V: de D) bonis civium, sed ne de utilitate quidem sua cogitaverunt.
ad hunc, di boni! legatos mitti placet? Norunt isti homines formam rei publicae[*](famam rei p. b), iura belli, exempla maiorum, cogitant quid populi Romani maiestas, quid senatus severitas postulet? legatos decernis[*](decernitis (cern. t) D)? si, ut deprecere[*](deprecentur D), contemnet; si, ut imperes[*](imperetis (-petr- t) D), non audiet; denique quamvis severa legatis mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc quem videmus[*](vidimus D) populi Romani restinguet ardorem, municipiorum atque Italiae franget animos. Vt omittam haec quae magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet bello.