Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
at beneficio sum tuo usus. quo? quamquam illud ipsum quod commemoras semper prae me tuli: malui me tibi debere confiteri quam cuiquam minus prudenti[*](pudenti Bake) non satis gratus videri. sed quo beneficio? quod[*](quod Vc: quo nst) me Brundisi non occideris? quem ipse victor qui tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire iussisset, eum tu[*](tu ut V (cf. § 76)) occideres? fac potuisse. quod est aliud, patres conscripti, beneficium latronum nisi ut commemorare possint eis se dedisse vitam quibus non ademerint? quod si esset beneficium, numquam qui[*](qui V: ii qui D) illum interfecerunt a quo erant conservati[*](servati D), quos tu ipse[*](ipse om. V) clarissimos viros soles appellare[*](appellare soles D), tantam essent gloriam consecuti. quale autem beneficium est quod te abstinueris nefario scelere? qua in re non tam iucundum mihi videri[*](videri mihi D) debuit non interfectum me[*](me suppl. Madvig) a te quam miserum te id[*](id te D) impune facere potuisse.
sed sit beneficium, quando quidem maius accipi a latrone nullum potuit: in quo potes me dicere ingratum? an de interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus viderer? at in[*](an in D) illa querela misera quidem et luctuosa, sed mihi pro hoc gradu in quo me senatus populusque Romanus conlocavit necessaria, quid est dictum a me cum contumelia, quid non moderate, quid non amice? quod quidem cuius temperantiae fuit, de M. Antonio querentem abstinere maledicto[*](maledicti V: -tis Faernus), praesertim cum tu reliquias rei publicae dissipavisses, cum domi tuae turpissimo mercatu omnia essent venalia, cum leges eas quae numquam promulgatae essent et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur, intercessionem consul sustulisses, cum esses foedissime stipatus armatis, cum omnis impuritates impudica[*](impudica V1 et Nonius, p. 333: pudica V2D) in domo cotidie susciperes vino lustrisque confectus.