Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
cui prius quam de ceteris rebus respondeo, de amicitia quam a me violatam esse criminatus est, quod ego gravissimum crimen iudico, pauca dicam.
contra rem suam me nescio quando venisse questus est. an ego non venirem contra alienum pro familiari et necessario[*](necessario meo D), non venirem contra gratiam non virtutis spe, sed aetatis flore conlectam, non venirem contra iniuriam quam iste intercessoris iniquissimi beneficio obtinuit, non iure praetorio? sed hoc idcirco commemoratum a te puto ut[*](ut uit V: uti Halm) te infimo ordini commendares, cum omnes te[*](cum omnes te Halm: cum omnes V2: om. V1) recordarentur libertini generum et liberos tuos nepotes Q. Fadi, libertini hominis, fuisse[*](sed hoc ... fuisse om. D). at enim te in disciplinam meam tradideras—nam ita dixisti—domum meam ventitaras[*](ventitabas Cobet). ne tu, si id fecisses, melius famae, melius pudicitiae tuae consuluisses. sed neque fecisti nec, si cuperes, tibi id per C. Curionem[*](C. om. V) facere licuisset.
auguratus petitionem mihi te concessisse dixisti. O incredibilem audaciam, o impudentiam praedicandam! quo enim tempore me augurem a toto conlegio expetitum Cn. Pompeius et Q. Hortensius nominaverunt—nec[*](neque D) enim licebat a pluribus nominari—tu nec solvendo eras nec[*](nec solvendo eras Vc: nec eras t: nec solus deeras ns) te ullo modo nisi eversa re publica incolumem fore[*](incolumem fore c ('quo numero ita iuvantur aures meae ut non dubitem quin ita scriptum sit a Cicerone’ Ferrarius): fore incolumem cett.) putabas. poteras autem eo tempore auguratum petere cum in Italia[*](Italiae V: Italia C. Halm) Curio non esset, aut tum cum es factus unam tribum sine Curione ferre potuisses? cuius etiam familiares de vi condemnati sunt, quod tui nimis studiosi fuissent.