Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
at ego, tamquam[*](quamquam t: tam V) mihi cum M. Crasso contentio esset, quocum multae et[*](et iam V: et tam Halm) magnae fuerunt, non cum uno gladiatore nequissimo, de re publica graviter querens de homine nihil dixi. itaque hodie perficiam ut intellegat quantum a me beneficium tum acceperit. at etiam litteras, quas me sibi misisse diceret, recitavit homo et humanitatis expers et vitae communis ignarus. quis enim umquam qui paulum modo[*](paulum modo D: paulo V) bonorum consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offensione aliqua interposita in medium protulit palamque recitavit? quid est aliud tollere ex[*](ex Halm: et V: e D) vita vitae societatem, tollere amicorum conloquia absentium? quam multa ioca[*](ioca n: loca cett.) solent esse[*](esse om. V) in epistulis quae, prolata si sint, inepta videantur, quam multa seria neque tamen ullo modo divolganda!
sit hoc inhumanitatis[*](inhum, tuae D): stultitiam incredibilem videte. quid habes quod mihi opponas, homo diserte, ut mustelae tamen Seio et Tironi Numisio[*](ut Mustelae tamen Seio et Tironi Numisio scripsi, ita fere D (tamen scio nst: tam inscio c, quod probat Landgraf), cf. xii. 14: mus et laetam esse V cett. omissis: ut Tironi et Mustelae iam esse Halm) videris? qui cum hoc ipso[*](ipso ipsũo V: isto D) tempore stent cum gladiis in conspectu senatus, ego quoque te[*](te quoque V) disertum putabo, si ostenderis quo modo sis eos inter sicarios defensurus. sed quid opponas tandem, si negem me umquam ad te istas litteras misisse? quo me teste convincas[*](convinces D)? an chirographo? in quo habes scientiam quaestuosam. qui possis? sunt enim librari[*](libera D) manu. iam invideo magistro tuo, qui te tanta mercede quantam iam proferam nihil sapere doceat[*](docuit D).