Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam ut nemo his annis viginti rei publicae fuerit hostis qui non bellum eodem tempore mihi quoque indixerit? nec vero necesse est quemquam a me[*](a me quemquam D) nominari: vobiscum ipsi recordamini. mihi poenarum illi plus quam optarem[*](optaram Heumann) dederunt: te miror, Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorrescere[*](pertimescere t et Isidorus Origg. ii. 9. 12). atque hoc in aliis minus mirabar. nemo enim illorum inimicus mihi fuit voluntarius: omnes a me rei publicae causa lacessiti. tu ne verbo quidem violatus, ut audacior quam Catilina[*](L. Catilina V2D), furiosior quam Clodius[*](P. Clodius V2D ultro me maledictis Faernus: ut romae maledictis V1: ultro maledictis me V2D) viderere, ultro me maledictis lacessisti, tuamque a me alienationem commendationem tibi ad impios civis fore putavisti.
quid putem? contemptumne me? non video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingeni quid despicere possit Antonius. an in senatu facillime de me detrahi posse credidit? qui ordo clarissimis civibus bene gestae rei publicae testimonium multis, mihi uni conservatae dedit. an decertare mecum voluit contentione dicendi? hoc quidem est beneficium[*](beneficium est ns et Quintil. xi. 1. 25). quid enim plenius, quid uberius quam mihi[*](mihi quam Campe) et pro me et contra Antonium dicere? illud profecto[*](profecto est D): non existimavit sui[*](suis D (cf. 1. 5)) similibus probari posse se[*](se om. V) esse hostem patriae, nisi mihi esset inimicus.