Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
Domitium non patris interitus, clarissimi viri, non avunculi mors, non spoliatio dignitatis ad recuperandam[*](ad liberandam (patriam add. n2) ad recipiendam D) libertatem, sed mea auctoritas excitavit? an C. Trebonio ego[*](ego om. D) persuasi? cui ne suadere quidem ausus essem. quo[*](quo D: quae V: quare coni. Halm) etiam maiorem ei res publica gratiam debet[*](An C. ... debet ante Cn. Domitium (l. 22) hab. V) qui libertatem populi Romani unius amicitiae praeposuit depulsorque dominatus quam particeps esse maluit. an L. Tillius[*](Tillius Barbadorius: T. V: Tullius D) Cimber me est auctorem secutus? quem ego magis fecisse illam rem sum admiratus quam facturum putavi, admiratus autem[*](autem V: sum autem cns: autem sum t) ob eam causam quod immemor beneficiorum, memor patriae fuisset. quid duos Servilios[*](Servilios Vc: Servilios nomina (-e n2) propria (-o n2) nst)—Cascas dicam an Ahalas?—et hos auctoritate mea censes excitatos potius quam caritate rei publicae? longum est persequi ceteros, idque rei publicae praeclarum fuisse tam multos, ipsis gloriosum[*](tamen multo ipsis gloriosius est D).
at quem ad modum me coarguerit homo acutus recordamini. ‘Caesare interfecto’ inquit ‘statim cruentum alte extollens Brutus pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recuperatam libertatem est gratulatus.’ cur mihi potissimum? quia[*](quia Graevius: qui codd.: quod Ferrarius) sciebam? vide ne illa causa fuerit appellandi mei[*](mei V: me D) quod, cum rem gessisset consimilem rebus eis quas ipse gesseram, me potissimum testatus est se aemulum mearum laudum[*](laudium V) exstitisse.