Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

tu autem, omnium stultissime, non[*](non illud non Cus.) intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse? quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum? ecquis est igitur exceptis eis qui[*](te excepto is qui D: te excepto et iis qui Gruter) illum regnare gaudebant[*](gaudebat D) qui illud aut fieri noluerit aut factum improbarit[*](improbavit V)? omnes ergo[*](ergo V: enim D) in culpa. etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt: aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit; voluntas nemini.

sed stuporem hominis vel dicam pecudis attendite. sic enim dixit: ‘Brutus[*](M. Brutus D), quem ego honoris causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit: ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.’ ergo ego sceleratus appellor a te[*](a te D: ante V: abs te coni. Halm) quem tu suspicatum aliquid suspicaris; ille[*](ille (vel is) del. Gruter) qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te honoris causa nominatur? esto; sit in verbis tuis hic stupor: quanto in rebus sententiisque maior? constitue hoc, consul, aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni, reliquorum quam velis esse causam; edormi crapulam, inquam, et exhala. an faces admovendae sunt quae[*](quae te V2D) excitent tantae causae indormientem? numquamne intelleges statuendum tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homicidaene[*](homicidaene c: -ne om. Vt (-e rei ns)) sint an vindices libertatis.