Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

sed haec vetera, illud vero recens, Caesarem meo consilio interfectum. iam vereor, patres conscripti, ne, quod turpissimum est, praevaricatorem mihi apposuisse videar, qui me non solum meis laudibus ornaret sed etiam oneraret[*](oneraret om. V) alienis. quis enim meum in ista societate gloriosissimi[*](istius conscientia glor. facti ct: istius f. conscientia glor. ns) facti nomen audivit? cuius autem qui in eo numero fuisset nomen est occultatum? occultatum dico? cuius non statim divolgatum? Citius dixerim iactasse se aliquos ut fuisse in ea[*](ea V: ista D) societate viderentur, cum conscii[*](conscii V: socii D, del. Ferrarius) non fuissent, quam ut quisquam celari[*](celare D) vellet qui fuisset[*](fuisset om. D).

quam veri simile porro est in tot hominibus partim obscuris, partim adulescentibus neminem occultantibus meum nomen latere potuisse? etenim si auctores ad liberandam patriam desiderarentur illis actoribus[*](actoribus Madvig: auctoribus codd), Brutos ego impellerem, quorum uterque L. Bruti imaginem cotidie videret, alter etiam Ahalae? hi igitur his[*](hi igitur his V: his igitur D) maioribus ab[*](ab V: orti ab D) alienis potius consilium peterent quam a suis et foris potius quam domo[*](domo Vcn: domi t: modo s)? quid? C. Cassius[*](C. V2c: om. V1nst) in ea familia natus quae non modo dominatum, sed ne potentiam quidem cuiusquam ferre potuit, me auctorem, credo, desideravit: qui etiam sine his clarissimis viris hanc rem in Cilicia ad ostium fluminis Cydni confecisset, si ille ad eam ripam quam constituerat, non ad contrariam navis appulisset. Cn.