Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quod vero dicere ausus es idque multis verbis, opera mea Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctum[*](disiunctum D) ob eamque causam culpa mea bellum civile esse natum, in eo non tu quidem tota re sed, quod maximum est, temporibus errasti. ego M. Bibulo, praestantissimo civi[*](civi (cui t) D: cive V), consule nihil praetermisi, quantum facere enitique[*](enitique Vc: innitique nst) potui, quin Pompeium a Caesaris coniunctione avocarem. in quo Caesar felicior fuit. ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxit[*](disiunxit D). postea vero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego illum ab eo distrahere conarer? stulti erat sperare, suadere impudentis.

duo tamen tempora inciderunt quibus aliquid contra Caesarem Pompeio suaserim. ea velim reprehendas, si potes: unum ne quinquenni imperium Caesari prorogaret, alterum ne pateretur ferri[*](fieri D) ut absentis eius ratio haberetur. quorum si utrumvis persuasissem, in has miserias numquam incidissemus. atque idem ego, cum iam opes omnis[*](omnes opes D) et suas et populi Romani Pompeius ad Caesarem detulisset, seroque ea sentire coepisset quae multo ante provideram, inferrique patriae bellum viderem nefarium[*](nefarium viderem D), pacis, concordiae, compositionis auctor esse non[*](non om. D) destiti, meaque illa vox est nota multis: ‘Vtinam, Cn. Pompei[*](Cn. Pompei D et Priscian. K. ii. pp. 395, 407: Pompei V), cum C. Caesare[*](C. Caesare D et Priscian.: Caesare V) societatem aut numquam coisses aut numquam diremisses! fuit alterum gravitatis, alterum[*](gravitatis alterum om. V1) prudentiae tuae.’ haec mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de re publica consilia fuerunt. quae si valuissent, res publica staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia concidisses.