Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. quidnam homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro inspectante[*](inspectante ct, Schol. Bob. ad Mil. § 40: spectante Vns gladio V et Schol.: gladio stricto D) populo Romano gladio insecutus es negotiumque transegisses, nisi se ille in scalas tabernae librariae coniecisset eisque oppilatis impetum tuum compressisset? quod quidem[*](quod quidem V: sed quid D) ego favisse me tibi fateor, suasisse ne tu quidem dicis. at Miloni ne favere quidem potui; prius enim rem transegit quam quisquam eum[*](eum om. n2) facturum id suspicaretur[*](fact. id suspicaretur V: suspicaretur (sciscitaretur ct) eum (rem t: om. c) fact. esse D). at ego suasi. scilicet is animus erat Milonis ut prodesse rei publicae sine suasore non posset. at laetatus sum. quid ergo? in tanta laetitia cunctae civitatis me unum tristem esse oportebat?
quamquam de morte Clodi[*](P. Clodii D) fuit quaestio non satis prudenter illa quidem constituta— quid enim attinebat nova lege quaeri de eo qui hominem occidisset, cum esset legibus quaestio constituta?—quaesitum est tamen. quod igitur, cum res agebatur, nemo in me dixit, id[*](id Vcn2: at n1t: et s) tot annis post tu es inventus qui diceres?