Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
iam illud cuius est, non dico audaciae—cupit enim se audacem[*](audacem dici D)—sed, quod minime volt, stultitiae, qua vincit omnis, clivi Capitolini mentionem facere, cum inter subsellia nostra versentur armati, cum in hac cella Concordiae, di immortales! in qua me consule salutares sententiae dictae sunt, quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis homines conlocati stent? accusa senatum; accusa equestrem ordinem qui tum cum senatu copulatus fuit; accusa omnis ordines, omnis civis, dum confiteare hunc ordinem hoc ipso tempore ab Ituraeis circumsederi. haec tu non propter audaciam dicis tam impudenter, sed quia[*](quia Vc: qui nst) tantam rerum repugnantiam non vides[*](vides Ernesti: videas codd.: quia, qui ... videas ... sapis Halm). nihil profecto sapis. quid est enim dementius quam, cum rei publicae[*](ipse ante rei publicae hab. D) perniciosa arma ipse ceperis, obicere alteri salutaria?
at etiam quodam loco facetus esse voluisti. quam id te[*](te V et Arusian. K. vii. p. 465: om. D), di boni, non decebat! in quo est tua culpa non nulla[*](culpa nulla D). aliquid enim salis a mima uxore trahere potuisti. ‘cedant arma togae.’ quid? tum nonne cesserunt? at postea tuis armis cessit toga. quaeramus igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere. nec vero tibi de versibus plura[*](plura om. D) respondebo: tantum dicam breviter, te neque illos neque ullas omnino[*](te om ct, ante omnino habent ns) litteras nosse; me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen omni genere monumentorum meorum perfecisse operis subsicivis[*](operis subsicivis (operis om. t) D: om. V: cf. de Or. ii. 364: Legg. 1. 9 et 13) ut meae vigiliae meaeque litterae et iuventuti utilitatis et nomini Romano laudis aliquid adferrent. sed haec non huius temporis: maiora videamus[*](ad maiora veniamus D).