Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
etenim cum homines nefarii de patriae parricidio confiterentur, consciorum indiciis, sua manu, voce paene litterarum coacti se urbem inflammare, civis trucidare, vastare Italiam, delere rem publicam consensisse, quis esset qui ad salutem communem defendendam non excitaretur, praesertim cum senatus populusque Romanus haberet ducem, qualis si qui nunc esset, tibi idem quod illis accidit contigisset? ad sepulturam corpus vitrici sui negat a me datum. hoc vero ne P. quidem Clodius dixit umquam: quem, quia iure ei inimicus fui, doleo a te omnibus vitiis iam[*](iam D: eum V (cui quia iure inimicus fui, doleo ... eum esse Stürenburg)) esse superatum.
qui autem tibi venit in mentem redigere in memoriam nostram te domi P. Lentuli esse educatum? an verebare ne non putaremus natura te potuisse tam improbum evadere, nisi accessisset etiam disciplina? tam autem eras excors ut tota in oratione tua[*](tua om. D) tecum ipse pugnares, non modo[*](ut non modo D) non cohaerentia inter se diceres, sed maxime diiuncta[*](disiuncta codd.: corr. Klotz) atque contraria, ut non tanta mecum quanta tibi tecum esset contentio. vitricum tuum fuisse in tanto scelere fatebare, poena adfectum querebare. ita quod proprie meum est[*](est post totum om. D) laudasti; quod totum est senatus reprehendisti. nam comprehensio sontium mea, animadversio senatus fuit. homo disertus non intellegit eum quem contra dicit laudari a se; eos apud quos dicit vituperari.