Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

recordare igitur[*](igitur om. D) illum, M. Antoni, diem quo dictaturam sustulisti; pone ante oculos laetitiam senatus populique Romani; confer cum hac nundinatione[*](hac nundinatione Lambinus (hac immani nund. A. Augustinus): hac in manum latione V: nũmatione D) tua tuorumque: tum intelleges quantum inter laudem et lucrum[*](laudem et lucrum D: lucrum et laudem V (peiore numero)) intersit. sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore suavitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, avari, facinerosi verae laudis gustatum[*](gustatum Vc: gustum nst) non habent. sed si te laus adlicere ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedissimis factis potest avocare? iudicia non metuis: si propter innocentiam, laudo; sin propter vim, non intellegis, qui isto modo iudicia non timeat, ei quid[*](intellegeris qui ... et quid V1: intellegis ei qui ... quid V2D: corr. Muretus) timendum sit?

quod si non metuis viros fortis egregiosque civis, quod a corpore tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, diutius non ferent. quae est autem vita[*](vita Vc: multas nst) dies et noctes timere[*](timere ct: timer V1: timeri V2ns) a suis? Nisi vero aut maioribus habes beneficiis obligatos quam ille quosdam habuit ex eis a quibus est interfectus, aut tu es ulla re cum eo[*](eo V: illo D) comparandus. fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litterae, cura[*](litterae, cura Vc: litteratura nst), cogitatio, diligentia; res bello gesserat, quamvis rei publicae calamitosas, at tamen magnas; multos annos regnare meditatus, magno labore, magnis[*](magnis D: magmultis V1: multis V2) periculis quod cogitarat[*](cogitabat V) effecerat; muneribus, monumentis, congiariis, epulis multitudinem imperitam delenierat[*](delenierat Garatoni: deleniebat V: lenierat D); suos praemiis, adversarios clementiae specie devinxerat. quid multa? attulerat[*](quid ... attulerat om. V1) iam liberae civitati partim metu partim patientia consuetudinem serviendi.

cum illo ego te dominandi cupiditate conferre possum, ceteris vero rebus nullo modo comparandus es[*](es comparandus D). sed ex plurimis malis quae ab illo rei publicae sunt inusta hoc tamen boni est[*](boni est V2D: bonis et V1: boni exstitit Koch) quod didicit iam populus Romanus quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus caveret. haec non[*](haec igitur non D) cogitas, neque[*](neque V: nec D (ita l. 11)) intellegis satis esse viris fortibus didicisse quam sit re[*](re om. D) pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum tyrannum occidere? an[*](an V: et D), cum illum homines non tulerint, te ferent?

certatim posthac, mihi crede, ad hoc opus curretur neque occasionis tarditas exspectabitur.

respice, quaeso, aliquando rem publicam, M. Antoni, quibus[*](respice ... quibus D: respice quaeso aliquibus V med. omissis: respice quaeso aliquando quibus Halm: resipisce q. a. q. Seidler) ortus sis, non quibuscum vivas considera: mecum, ut voles[*](ut voles D: utivles V: uti voles Halm cum re p. redi D): redi cum re publica in gratiam. sed de te tu[*](tu ipse D) videris; ego de me ipse[*](ipse V: ipso cns: ipse ipso t) profitebor. defendi rem publicam adulescens, non deseram[*](deseram sextimescam tuos V1 (e coll. mea) med. omissis, unde extimescam coni. Nohl) senex: contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos. quin etiam corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas civitatis potest, ut aliquando dolor populi Romani pariat quod iam diu parturit[*](parturii D)! etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto verius nunc[*](nunc Vc: non nt: om. s) negabo seni? mihi vero, patres conscripti, iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus eis quas adeptus sum quasque gessi. duo modo haec opto, unum ut[*](adeptus ... unum, ut om. V1) moriens populum Romanum liberum relinquam—hoc mihi maius ab dis immortalibus dari nihil potest—alterum ut ita cuique eveniat ut de re publica quisque mereatur.