Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quaeris[*](quaeres D) placeatne mihi pulvinar esse, fastigium, flaminem. mihi vero nihil istorum placet: sed tu qui acta Caesaris defendis quid potes dicere cur alia defendas, alia non cures? Nisi forte vis fateri te omnia quaestu tuo, non illius dignitate metiri. quid ad haec tandem? exspecto enim eloquentiam[*](eloquentiam tuam unus cod. Halmii). disertissimum cognovi avum tuum, at te etiam apertiorem in dicendo. ille numquam nudus est contionatus: tuum hominis simplicis pectus vidimus. respondebisne ad haec, aut omnino hiscere audebis? ecquid reperies ex tam longa oratione mea cui te respondere posse confidas? sed praeterita omittamus.

hunc[*](hunc post diem add. D) unum diem, unum, inquam, hodiernum diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si potes. cur armatorum corona senatus saeptus est, cur me tui satellites cum gladiis audiunt, cur valvae Concordiae non patent, cur homines omnium gentium maxime barbaros, Ituraeos[*](Ituraeos del. O. Müller), cum sagittis deducis in forum? praesidi sui causa se facere dicit. non[*](nonne D) igitur miliens perire est melius quam in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere? sed nullum est istuc, mihi crede, praesidium: caritate te[*](te om. D) et benevolentia civium saeptum oportet esse, non armis.

eripiet et[*](et Vc: om. nst) extorquebit tibi ista populus Romanus, utinam salvis nobis! sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis consiliis uteris, non potes, mihi crede, esse diuturnus. etenim ista tua minime avara coniunx quam ego sine contumelia describo nimium diu debet populo Romano tertiam pensionem. habet populus Romanus ad quos gubernacula rei publicae[*](rei p. D) deferat: qui ubicumque terrarum sunt, ibi omne est rei publicae praesidium vel potius ipsa res publica, quae se adhuc tantum modo ulta[*](ulta b: vita Vt: victa ns) est, nondum recuperavit. habet quidem certe res publica adulescentis nobilissimos paratos defensores. quam volent illi cedant otio consulentes; tamen a re publica revocabuntur. et nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem plurimum interest. pax est tranquilla libertas, servitus postremum malorum omnium, non modo bello sed morte etiam repellendum[*](repellenda Isid. Origg. ii. 29. 13).

quod si se ipsos illi nostri liberatores e conspectu nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt. illi quod nemo fecerat fecerunt. Tarquinium Brutus bello est persecutus, qui tum rex fuit cum esse Romae[*](Romae Muretus: Roma te V (-ae. tę. V2): Romae regem D) licebat; Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius propter suspicionem regni appetendi sunt necati: hi primum[*](primum V: primi D) cum gladiis non in regnum appetentem, sed in regnantem impetum fecerunt. quod cum ipsum factum per se praeclarum est atque divinum[*](est atque div. V: atque div. est D), tum expositum ad imitandum est[*](est V: si n1s2: sit c: sic n2: sed s1: om. t), praesertim cum illi eam gloriam consecuti sint quae vix caelo capi posse videatur. etsi enim satis in ipsa conscientia pulcherrimi facti fructus erat, tamen mortali[*](mortali mortali immortali V: om. D) immortalitatem non arbitror[*](arbitror esse V (malo numero)) contemnendam.