Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
serius omnino, patres conscripti, quam tempus[*](tempus om. V1) rei publicae postulabat[*](postulabat Manutius: postulabatvit V1: postulavit V2D), aliquando tamen convocati sumus; quod flagitabam equidem cotidie, quippe cum bellum nefarium contra aras et focos, contra vitam fortunasque nostras ab homine profligato ac perdito non comparari, sed geri iam viderem. exspectantur Kalendae Ianuariae, quas non exspectat Antonius qui in provinciam D. Bruti[*](D. om. V1), summi et singularis viri, cum exercitu impetum facere conatur; ex qua se instructum et paratum ad urbem venturum esse minitatur.
quae est igitur exspectatio aut quae vel minimi[*](minima D) dilatio temporis? quamquam enim adsunt Kalendae Ianuariae, tamen breve tempus longum est imparatis. dies enim adfert vel[*](vel V: et D nisi D: nihil V: si nihil Halm) hora potius, nisi provisum est, magnas saepe clades; certus autem dies non ut sacrificiis[*](sacrificiis Halm: sacrificii VD consiliis V: consilii D), sic consiliis exspectari solet. quod si aut Kalendae Ianuariae fuissent eo die quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eae[*](eae Halm: ae V: hae D) non essent exspectatae, bellum iam nullum haberemus. auctoritate enim senatus consensuque populi Romani facile hominis amentis fregissemus audaciam. quod confido equidem consules designatos, simul[*](simul ac D) ut magistratum inierint, esse facturos; sunt enim optimo animo, summo consilio, singulari concordia. mea[*](mea D: ea V) autem festinatio non victoriae solum avida est sed[*](sed om. V) etiam celeritatis.
quo enim usque tantum bellum, tam crudele, tam nefarium privatis consiliis propulsabitur? cur non quam primum publica accedit auctoritas? C. Caesar adulescens, paene potius puer, incredibili ac divina quadam mente atque virtute, cum[*](cum (c in ras.) V1: tum cum V2: tunc cum D) maxime furor arderet Antoni cumque eius a Brundisio crudelis et pestifer reditus timeretur, nec postulantibus nec cogitantibus, ne[*](ne Lambinus: nec codd. opinantibus D) optantibus quidem nobis, quia non posse fieri[*](fieri posse non D) videbatur, firmissimum exercitum ex[*](ex om. D) invicto genere veteranorum militum comparavit patrimoniumque suum effudit: quamquam non sum usus[*](sumus usi D) eo verbo quo debui[*](debui V: decuit D); non enim effudit: in salute rei[*](in rei (re) p. salute V (malo numero)) publicae conlocavit.
cui quamquam gratia referri tanta non potest quanta debetur, habenda tamen est tanta[*](tamen est tanta Vs: tamen tanta est cnt) quantam maximam animi nostri capere possunt. quis enim est tam ignarus rerum, tam nihil de re publica cogitans qui hoc non intellegat, si M. Antonius a Brundisio cum eis[*](eis ed. R: his VD) copiis quas se habiturum putabat[*](putaverat D), Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum crudelitatis praeteriturum fuisse? quippe qui in hospitis tectis Brundisi fortissimos viros optimosque civis[*](cives optimos D) iugulari iusserit[*](iussit D); quorum ante pedes eius morientium sanguine os uxoris respersum esse constabat. hac ille crudelitate imbutus, cum multo bonis[*](bonis nobis Christ) omnibus[*](omnibus Vn2: hominibus cett.) veniret iratior quam illis fuerat quos trucidarat, cui tandem nostrum[*](vestrum D) aut cui omnino bono pepercisset?