Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quid ego illas istius minas contumeliasque commemorem quibus invectus est in Sidicinos, vexavit Puteolanos, quod C. Cassium et[*](et V: quod D) Brutos patronos adoptassent? Magno quidem studio, iudicio, benevolentia, caritate, non, ut te et Basilum, vi et armis, et alios vestri similis quos clientis nemo habere velit, non modo illorum cliens esse[*](esse illorum cliens D). interea dum tu abes, qui dies ille conlegae tui fuit[*](fuit om. D quod tu D), cum illud quod venerari solebas bustum in foro evertit? qua re tibi nuntiata, ut constabat inter eos qui una fuerunt concidisti. quid evenerit postea nescio—metum credo valuisse et arma—conlegam quidem de caelo detraxisti effecistique[*](et fecisti quae D) non tu quidem etiam nunc ut similis[*](ut sit similis D) tui, sed certe ut dissimilis esset sui.
qui vero inde reditus[*](reditus inde D) Romam, quae perturbatio totius urbis! memineramus Cinnam[*](L. Cinam V) nimis potentem, Sullam postea dominantem, modo Caesarem regnantem videramus. erant fortasse gladii, sed[*](sed V: sed ita c: sed tamen nst) absconditi nec ita multi. ista vero quae et quanta barbaria est! agmine quadrato cum gladiis sequuntur; scutorum lecticas[*](scutati milites, lecticas ns) portari videmus. atque his quidem iam inveteratis, patres conscripti, consuetudine obduruimus. Kalendis Iuniis cum in senatum, ut erat constitutum, venire vellemus, metu perterriti repente diffugimus.
at iste, qui senatu non egeret, neque desideravit quemquam et[*](et (del. n2) D: est V: sed Halm) potius discessu nostro laetatus est statimque illa mirabilia facinora effecit. qui chirographa Caesaris defendisset lucri sui causa, is leges Caesaris easque praeclaras, ut rem publicam concutere posset, evertit. numerum annorum provinciis prorogavit; idemque, cum actorum Caesaris defensor esse deberet, et in publicis[*](publicis Vns: publ. actis ct) et in privatis rebus acta Caesaris rescidit. in publicis nihil est lege gravius; in privatis firmissimum est testamentum. leges alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promulgavit. testamentum inritum fecit, quod etiam infimis civibus semper obtentum est. signa, tabulas, quas populo Caesar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos Pompei deportavit, partim in villam Scipionis.