Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quis vero audivit umquam—nullius autem salus curae pluribus fuit— de fortunis Varronis rem ullam esse detractam? quid? si[*](quid si D: quod V) etiam scripsit ad te Caesar ut redderes, quid satis potest dici de tanta impudentia? Remove gladios parumper illos quos videmus: iam intelleges aliam causam esse hastae Caesaris, aliam confidentiae et temeritatis tuae. non enim te dominus modo illis sedibus[*](aedibus Pluygers) sed quivis amicus, vicinus[*](vicinusvariam lectionem vicinus in mg. archetypi fuisse arbitror: cf. l. 22 et ad xiv. 13), hospes, procurator arcebit. at quam multos dies in ea villa turpissime es[*](es V: est ct: om. ns) perbacchatus! ab hora tertia bibebatur, ludebatur, vomebatur. O tecta ipsa misera, ‘quam dispari domino'—quamquam quo modo iste dominus—sed tamen quam ab[*](a D) dispari tenebantur! studiorum enim suorum M.[*](M. om. V1) Varro voluit illud[*](illud V: esse s: esse illud cnt, fort. recte), non libidinum deversorium.
quae in illa villa antea[*](ante D) dicebantur, quae cogitabantur[*](quae cogitabantur om. D), quae litteris mandabantur! iura populi Romani, monumenta maiorum, omnis sapientiae ratio omnisque doctrinae[*](doctrina D). at vero te inquilino —non enim domino—personabant omnia vocibus ebriorum, natabant pavimenta vino, madebant parietes, ingenui pueri cum meritoriis, scorta inter matres familias versabantur. Casino[*](Casilino D) salutatum veniebant, Aquino, Interamna: admissus est nemo. iure id quidem; in homine enim turpissimo obsolefiebant[*](obsolefiebant V: obsolefaciebant c: obsolebant nst) dignitatis insignia.
cum inde Romam proficiscens ad Aquinum accederet, obviam ei processit, ut est frequens municipium, magna sane multitudo. at iste operta lectica latus per oppidum est[*](est per oppidum D) ut mortuus. stulte Aquinates: sed tamen in via habitabant. quid Anagnini? qui, cum essent devii[*](devii V: devia ei c: devii (-via t) obviam ei nst), descenderunt ut istum, tamquam si esset consul[*](consul V2D: colem V1: consulem Faernus), salutarent. incredibile dictu[*](dictum V: dictu est Ferrarius), sed[*](sed cú uinus add. V: et simul unũ cinus add c, et sermulcinus add. t: simul add. ns: sum vicinus Madvig (corruptelas ex uicinus ortas esse arbitror, cf. ad l. 1 et xiv. 13)) inter omnis constabat neminem esse resalutatum, praesertim cum duos secum Anagninos haberet, mustelam et Laconem, quorum alter gladiorum[*](gladiatorum D) est princeps, alter poculorum.