Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
et tu in Caesaris memoria diligens, tu illum amas mortuum? quem is honorem maiorem consecutus erat quam ut haberet pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem? est ergo flamen, ut Iovi, ut Marti, ut Quirino, sic divo Iulio M. Antonius? quid igitur cessas? cur non inauguraris[*](inauguraris Halm: inauguraras V: inaugurare D)? sume diem, vide qui te inauguret: conlegae sumus; nemo negabit. O detestabilem hominem, sive quod[*](eo quod V) tyranni[*](tyranni D: Caesaris V) sacerdos es[*](es ẽ V2 in ras.: est D) sive quod mortui! quaero deinceps num hodiernus dies qui sit ignores? nescis heri quartum in circo diem ludorum Romanorum fuisse? te autem ipsum ad populum tulisse ut quintus praeterea dies Caesari tribueretur? cur non sumus praetextati? cur honorem Caesaris tua lege datum deseri patimur? an supplicationes addendo diem[*](die coni. Müller) contaminari passus es, pulvinaria noluisti[*](contaminari noluisti V)? aut undique religionem tolle aut usque[*](aut usque nst: aut ad usque V: actusque c) quaque conserva.
quaeris[*](quaeres D) placeatne mihi pulvinar esse, fastigium, flaminem. mihi vero nihil istorum placet: sed tu qui acta Caesaris defendis quid potes dicere cur alia defendas, alia non cures? Nisi forte vis fateri te omnia quaestu tuo, non illius dignitate metiri. quid ad haec tandem? exspecto enim eloquentiam[*](eloquentiam tuam unus cod. Halmii). disertissimum cognovi avum tuum, at te etiam apertiorem in dicendo. ille numquam nudus est contionatus: tuum hominis simplicis pectus vidimus. respondebisne ad haec, aut omnino hiscere audebis? ecquid reperies ex tam longa oratione mea cui te respondere posse confidas? sed praeterita omittamus.
hunc[*](hunc post diem add. D) unum diem, unum, inquam, hodiernum diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si potes. cur armatorum corona senatus saeptus est, cur me tui satellites cum gladiis audiunt, cur valvae Concordiae non patent, cur homines omnium gentium maxime barbaros, Ituraeos[*](Ituraeos del. O. Müller), cum sagittis deducis in forum? praesidi sui causa se facere dicit. non[*](nonne D) igitur miliens perire est melius quam in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere? sed nullum est istuc, mihi crede, praesidium: caritate te[*](te om. D) et benevolentia civium saeptum oportet esse, non armis.