Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
gratae vero nostrae dis immortalibus gratulationes erunt, gratae victimae, cum interfecta sit civium multitudo! ‘de improbis’ inquit ‘et audacibus.’ nam sic eos appellat clarissimus vir: quae sunt urbanarum maledicta litium, non inustae belli internecini notae[*](inustae belli internecini notae Ferrarius: in iusta evelli inter necti nota s: iniusta evelli internecuno te otv: iniusta evelluntur nec uno te h: iniuste belli interiectionis b). testamenta, credo, subiciunt aut eiciunt vicinos aut adulescentulos circumscribunt: his enim vitiis adfectos et talibus malos aut[*](aut Halm: et Poggius: om. codd.) audacis appellare consuetudo solet[*](his... solet del. Piuygers).
bellum inexpiabile infert quattuor consulibus unus omnium latronum taeterrimus; gerit idem bellum cum senatu populoque Romano; omnibus—quamquam ruit ipse suis cladibus—pestem, vastitatem, cruciatum, tormenta denuntiat: Dolabellae ferum et immane facinus quod nulla barbaria posset agnoscere, id suo consilio factum esse testatur; quaeque esset facturus in hac urbe, nisi eum hic[*](hic bt: hinc hosv) ipse Iuppiter ab hoc templo atque moenibus reppulisset, declaravit in Parmensium calamitate, quos optimos viros honestissimosque homines, maxime cum auctoritate huius ordinis populique Romani dignitate coniunctos, crudelissimis exemplis interemit propudium[*](propudium b, Ferrarius: proludium cett.) illud et portentum, L. Antonius, insigne odium omnium hominum vel, si etiam di oderunt[*](oderunt ost: oderint bhv) quos oportet, deorum[*](deorum om. hos).