Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quid C. Pansa egit aliud dilectibus habendis, pecuniis comparandis[*](pecunia comparanda b), senatus consultis faciendis gravissimis in Antonium, nobis cohortandis, populo Romano ad causam libertatis vocando, nisi ut D. Brutus liberaretur[*](Brutum liberaret h)? A quo populus Romanus frequens ita salutem D. Bruti una voce depoposcit ut eam non solum commodis suis sed etiam necessitati victus anteferret. quod sperare nos quidem debemus, patres conscripti, aut inibi esse aut iam esse confectum: sed[*](sed Manutius: et codd.) spei fructum rei convenit et evento[*](evento b: vento t: eventui (-tu s1) hosv) reservari ne aut deorum immortalium beneficium festinatione praeripuisse aut vim fortunae stultitia contempsisse videamur.
sed quoniam significatio vestra satis declarat quid hac de re sentiatis, ad litteras veniam quae sunt a consulibus[*](consulibus Ferrarius: cõs. (consule v) codd.) et a pro praetore missae, si pauca ante quae ad ipsas litteras pertineant dixero. imbuti gladii sunt, patres conscripti, legionum exercituumque nostrorum vel madefacti potius duobus[*](duobus Ferrarius: de duobus duorum t: duobus duorum b: duorum hosv) consulum, tertio Caesaris proelio. si hostium fuit ille sanguis, summa militum pietas: nefarium scelus, si[*](si o: om. cett.) civium. quo usque igitur is qui omnis hostis scelere superavit nomine hostis carebit? nisi mucrones etiam nostrorum militum tremere voltis dubitantis[*](dubitantis bt: dubitatis cett.) utrum in cive an in hoste figantur. supplicationem decernitis: hostem non appellatis[*](decernis... appellas b).