Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
refugit animus, patres conscripti, eaque dicere reformidat[*](reformidat Naugerius (2): formidat codd.) quae L. Antonius in Parmensium liberis et coniugibus effecerit. quas enim turpitudines Antonii libenter cum dedecore[*](cum dedecore hoc loco habent bhosv, post subierunt t: om. codd. Ferrarii) subierunt, easdem per vim laetantur aliis se intulisse. sed vis calamitosa est quam illis obtulerunt[*](obtulerunt t: intulerunt cett.): libido flagitiosa qua Antoniorum oblita est vita. est igitur quisquam qui hostis appellare non audeat quorum scelere crudelitatem Carthaginiensium victam esse fateatur? qua enim in urbe tam immanis Hannibal capta quam in Parma surrepta Antonius? nisi forte huius coloniae et ceterarum in quas eodem est animo non est hostis putandus.
si vero coloniarum et municipiorum sine ulla dubitatione hostis est, quid tandem huius censetis urbis quam ille ad explendas[*](explendas bo: expiandas htv) egestates latrocini sui concupivit, quam iam peritus metator et callidus decempeda sua Saxa diviserat? recordamini, per deos immortalis! patres conscripti, quid hoc biduo timuerimus a domesticis hostibus[*](hostibus id est, qui intra moenia hostes sunt add. codd., del. Ferrarius) rumoribus improbissimis dissipatis. quis liberos, quis coniugem aspicere poterat sine fletu? quis domum, quis tecta, quis larem familiarem? aut foedissimam mortem omnes aut miserabilem fugam cogitabant. haec a quibus timebantur, eos hostis appellare dubitamus? gravius si quis attulerit nomen, libenter adsentiar: hoc volgari contentus vix sum, leviore non utar.