Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
Lepidus[*](M. om. Vb). praeclare, si talem potest efficere qualem nuper effecit[*](efficit Vt), qua pace Cn. Pompei filium res publica aspiciet suoque sinu complexuque recipiet, neque solum illum, sed cum illo se ipsam sibi restitutam putabit[*](putabit V1b1: putavit cett.). haec causa fuit cur[*](cur ei Lambinus) decerneretis statuam in rostris cum inscriptione praeclara, cur absenti triumphum. quamquam enim magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non erat tamen[*](tamen om. V) ei tribuendum quod nec L. Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio, qui maiora bella gesserunt, sed quod silentio[*](silentio sapientia Pluygers) bellum civile confecerat, cum[*](cum om. D) primum licuit, honores in eum maximos contulistis.
existimasne igitur, M. Lepide, qualem Pompeium res publica habitura sit civem, talis futuros in re publica[*](in re p. om. D) Antonios? in altero pudor, gravitas, moderatio, integritas; in illis—et cum hos compello, praetereo animo[*](animo omnino Ferrarius) ex grege latrocini neminem—libidines, scelera, ad omne facinus immanis audacia. deinde vos obsecro[*](obsecro vos D), patres conscripti, quis hoc vestrum non videt quod Fortuna ipsa quae dicitur caeca vidit[*](videt D)? salvis enim actis Caesaris quae concordiae causa defendimus Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris quam emit Antonius redimet; redimet, inquam, Cn. Pompei domum filius. O rem acerbam[*](O rem acerbamhic deficit V (cf. ad xi. 17))! sed haec satis diu multumque defleta sunt. decrevistis tantam pecuniam Pompeio quantam ex bonis patriis in praedae dissipatione inimicus victor redegisset.