Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

sed hanc mihi dispensationem pro paterna necessitudine et coniunctione deposco: redimet hortos, aedis, urbana quaedam quae possidet Antonius. nam argentum, vestem, supellectilem, vinum amittet aequo animo, quae ille helluo dissipavit. Albanum, Formianum[*](Formianum t: Firmianum (-manum s) cett.) a Dolabella recuperabit; etiam ab Antonio Tusculanum; eique qui nunc Mutinam oppugnant, D. Brutum obsident, de Falerno Anseres depellantur[*](depellantur n1st et Servius ad Ecl. ix. 36: depellentur bn2). sunt alii plures fortasse, sed mea[*](sed mea ns: de mea b: mea tv: sed de mea Naugerius (2): fort. sed e mea) memoria dilabuntur[*](dilabunturfort. elabuntur). ego etiam eos dico qui hostium numero non sunt Pompeianas possessiones quanti emerint filio reddituros.

satis inconsiderati fuit, ne dicam audacis, rem ullam ex illis attingere; retinere vero quis poterit clarissimo domino restituto? an is non reddet qui domini patrimonium circumplexus quasi thesaurum[*](thesaurum om. t) draco, Pompei servus, libertus Caesaris, agri Lucani possessiones occupavit? atque illud septiens miliens quod adulescenti, patres conscripti, spopondistis, ita discribetur ut videatur a vobis Cn. Pompei filius in patrimonio suo conlocatus. haec senatus: reliqua populus Romanus in ea familia quam vidit amplissimam persequetur, in primis paternum auguratus locum, in quem[*](in quem codd. Ferrarii: in q~ p: in que t: in quo nsv: om. b) ego eum, ut quod a patre accepi filio reddam, mea nominatione cooptabo. Vtrum igitur augurem Iuppiter optimus maximus[*](luppiter Opt. Maximus Pluygers: i. o. m. bnst: iovis maximi vp: lovis Opt. Max. Poggius) cuius interpretes internuntiique constituti sumus[*](nos post sumus add. Madvig), utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne an[*](-ne an tv: ne bns) Antonium? mihi quidem numine deorum immortalium videtur hoc fortuna voluisse ut actis Caesaris firmis ac ratis Cn. Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias recuperare.