Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

itaque si receptis illis esse possumus[*](possumus esse D) liberi, vincamus odium pacemque patiamur; sin otium[*](sin otium V: sin ius ns: si vis bt) incolumibus eis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse fortunam. aut enim interfectis illis[*](interfectis illis del. Faernus) fruemur victrice re publica aut oppressi—quod omen avertat Iuppiter!—si non spiritu, at virtutis laude vivemus.

at enim nos M. Lepidus[*](M. lepidus s: om. cett. (om. imperator s)), imperator iterum, pontifex maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. nullius apud me, patres conscripti, auctoritas maior est quam M. Lepidi vel propter ipsius virtutem vel propter familiae dignitatem. accedunt eodem multa privata magna eius in me merita, mea[*](ac mea V2D) quaedam officia[*](officia om. D) in illum. maximum vero eius beneficium numero quod hoc animo in rem publicam est, quae mihi vita mea semper fuit carior.

nam cum Magnum Pompeium, clarissimum adulescentem, praestantissimi viri filium, auctoritate adduxit ad pacem[*](pacem V: urbem D) remque publicam sine armis maximo civilis belli periculo liberavit, tum me eius beneficio plus quam pro virili parte obligatum puto[*](putet V1: putavi coni. Halm). itaque et honores ei[*](ei et honores D) decrevi quos potui amplissimos, in quibus mihi vos estis adsensi, nec umquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis et multis pignoribus M. Lepidum res publica inligatum[*](obligatum D) tenet. summa nobilitas est, omnes honores[*](honores V, Cus.: honor ei t: honor est s1: honor ei (eius n) est bns2), amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius[*](orn. ipsius, Halm), fratris maiorumque monumenta; probatissima uxor, optatissimi liberi, res familiaris cum ampla tum casta a cruore civili. nemo ab eo civis violatus, multi eius[*](eius om. D) beneficio et misericordia liberati. talis igitur vir et civis opinione labi potest, voluntate a re publica dissidere nullo pacto potest. pacem volt M.