Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

non recordamini, per deos immortalis! quas in eos[*](per deos ... eos D: om. V1: quas in eos V2) sententias dixeritis? Acta M. Antoni rescidistis; leges refixistis; per vim et contra auspicia latas decrevistis; totius Italiae dilectus[*](dilectum D) excitavistis; conlegam et scelerum socium[*](socium scelerum D) omnium hostem iudicavistis. cum hoc quae pax potest esse? Hostis si esset externus[*](si esset externus hostis D tamen id D), id ipsum vix talibus factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum magnitudines interessent; odisses eum quem non videres. hi in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus enim saeptis tam immanis beluas continebimus? at incertus exitus belli. est[*](est ÷est s: est. Est n) omnino fortium virorum, quales vos esse debetis, virtutem[*](virtute D) praestare—tantum enim possunt— fortunae culpam non extimescere.

sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum verum etiam sapientia postulatur—quamquam vix videntur haec posse seiungi, seiungamus tamen—fortitudo dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum: quid sapientia? cautioribus utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione tectior[*](tectior V1t: rectior b: protectior V2 cett, Zielinski). quid igitur censet[*](censes V)? parendum est enim atque id optimum iudicandum quod sit[*](sit est coni. Halm) sapientissime constitutum. si hoc praecipit ne quid vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quaeram ex ea: ‘etiamne, si erit[*](si erit V1b: fuerit cett.), cum id fecero, serviendum?’ si adnuerit, ne ego sapientiam istam, quamvis sit erudita, non[*](erudita non V: eruditam tv: erudita cett.) audiam. sin responderit: ‘tu vero ita vitam corpusque servato[*](servato om. V, unde tu vero tuere ita coni. Halm, tuere ita (sine tu vero) Madvig), ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora[*](posteriora libertate D itaque his] atque iis nst) ducas itaque his uti velis, si libera re publica[*](liberare r. p. n1st) possis, nec pro his libertatem, sed pro libertate haec proicias tamquam pignora iniuriae,’ tum sapientiae vocem audire videar eique uti[*](ut D) deo paream.