Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quod si partium certamen esset, quarum omnino nomen exstinctum est, Antoniusne potius et Ventidius partis Caesaris defenderent quam primum Caesar, adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde Pansa et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Caesaris tum cum illae vere partes vocabantur? hae vero quae sunt partes, cum alteris senatus auctoritas, populi Romani libertas, rei publicae salus proposita sit, alteris caedes bonorum, urbis[*](urbis om. t) Italiaeque partitio? veniamus aliquando ad clausulam. ‘legatos venire non credo.’ bene me novit, reliqui veniant[*](reliqui veniant scripsi: bellum quod veniant h: bellum quid veniat v (cf. ad § 2): velim quo venias b: quod venias t), proposito praesertim exemplo Dolabellae. sanctiore[*](sanctiore b1h1: sanctiores cett.) erunt[*](bene... erunt om. s), credo, iure legati quam duo consules contra quos arma fert, quam Caesar cuius patris flamen est, quam consul designatus quem oppugnat, quam Mutina quam obsidet, quam patria cui igni ferroque minitatur.
'cum venerint, quae postulant[*](postulant b1ot: postulent b2hv) cognoscam.’ quin tu abis in malam pestem malumque cruciatum? ad te quisquam veniat nisi Ventidi similis? Oriens incendium qui restinguerent summos viros misimus; repudiasti: nunc in tantam flammam tamque inveteratam mittamus, cum locum tibi reliquum[*](relictum b2t) non modo ad pacem sed ne ad deditionem quidem feceris?
hanc ego epistulam, patres conscripti, non quo illum dignum putarem, recitavi, sed ut confessionibus ipsius omnia patefacta eius parricidia videretis.